Skip to the text

Caput XXIV. De consideratione eorum quae pertinent ad gradum quintum.

In quinto hujus contemplationis gradu, sicut superius jam diximus, aspirantis gratiae qualitatem vel modos cum attentione miramur, et cum admiratione attendimus. Absque dubio quidquid boni in bonorum cordibus agitur, septiformis ille Spiritus per inspirantem gratiam operatur. Ecce unus atque idem Spiritus tot mentibus semper et ubique praesidet, et gratiae suae munera multipliciter impendit. Ecce tot hominum mentes tot modis informat, et omnium voluntates ad voluntatis suae arbitrium sine aliqua coactione inclinat, ipso revelante, veritas agnoscitur, ipso inspirante, bonitas amatur. Nam sine cooperante gratia omnino non sufficimus vel ad cognitionem veritatis, vel ad amorem virtutis. Verumtamen quam magnum, quam mirabile illud esse creditur quod quidquid virtutis in nobis operatur, nobis ad meritum imputatur. Et miro quodam incomprehensibilique modo sic nobis suae voluntatis beneplacitum inspirat, ut juste nobis ad meritum reputari debeat quidquid bonitatis ejus in nobis gratia imprimit, vel reformat. Salvo enim humanae voluntatis arbitrio, et omnino absque ulla coactione, quaelibet bona voluntas per inspirantem gratiam in divinae bonitatis complacitum conflatur, et idcirco homini ad retributionum gloriam cumulatur quidquid ex libero mentis consensu in ipsa divinitus agitur. Operatur autem illa studiorum bonorum cooperatrix gratia quaedam in nobis quae sunt ad augmentum debiti, quaedam vero quae sunt ad incrementum meriti, quaedam autem quae videntur esse ad inchoationem praemii. Toties namque servitutis nostrae debitum divina benignitas augescit, et sibi nos magis obnoxios reddit, quoties in nobis scientiae et sapientiae dona accrescit. Haec itaque et quaelibet ejusmodi in augmentum sunt debiti potius quam meriti. Sed quidquid virtutis divina nobis bonitas inspirat, ad merita retributionum accumulat. Quidquid vero intimae suavitatis, quidquid divinae dulcedinis mentibus nostris divinitus infunditur, ad praemii inchoationem quodammodo spectare videtur. Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus. Nam et unctio ejus docet nos de omnibus, et charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, et nihilominus constat esse ab ipso quodlibet gaudium in Spiritu sancto. Vultis autem apertius nosse ad quem fructum soleat Spiritus iste spiritum nostrum fecundare? Fructus autem spiritus est, ait Apostolus, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas (Galat. V). O quam multa, o quam magna sunt quae Spiritus iste operatur in nobis, dividens singulis prout vult! Divisiones enim gratiarum sunt, idem autem Spirius. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum (I Cor. XII), et caetera innumera in hunc modum. Perpende, obsecro, quam sit spectabile, quamve salubre has et hujusmodi divini Spiritus operationes in speculationem adducere, et in earum contemplatione animum suum ad humilitatem et charitatem roborare. Multum enim per omnem modum animus tam ad dilectionem Dei, quam ad despectum sui proficit, cum saepe attendit, cum plene agnoscit, quam per se nihil possit. Quam admiranda, quam amplectenda illius gratia per quam ita operatur in nobis omnia opera nostra, ut sint tam sua quam nostra, dona sua et merita nostra. Superius jam assignavimus quam sint multiplices, vel multiformes, humani cordis affectus. Hos utique ille Domini Spiritus quotidie in electis suis paulatim contemperat, et in unam harmoniam conformat, et gratiae suae plectro quasi citharoedo doctissimus hos extendendo, illos relaxando ad concordem quamdam consonantiam coaptat, donec reboet ex his in auribus Domini Sabaoth melodia quaedam melliflua et supra modum dulcis, tanquam citharoedorum multorum citharizantium in citharis suis. Sed si tam mira harmonia et tam multiplex consonantia surgit de corde uno in tanta pluralitate tam multiplicium affectionum, quae, quaeso, vel quanta erit illa supercoelestium animorum consona concordia, concorsque consonantia in tanta multitudine tot millium angelorum, tot animarum sanctarum exsultantium et laudantium viventem in saecula saeculorum. Haec omnia utique agit atque disponit multiformis illa divini gratia Spiritus, qui, ut superius jam dictum est, operatur omnia in omnibus. Si in his ergo quinque hujus contemplationis gradibus exercitatos sensus habemus, si ad ejusmodi speculationes prompti et proni sumus, profecto propitiatorium nostrum juxta propositum divini documenti modum explevimus.

Chapter 63 of 106