Skip to the text

Caput VII. Quomodo ex speculatione sui accepta intelligentia ad omnia dilatatur.

In loco autem suo sol renascens paulatim ad altiora conscendit quia per sui cognitionem in coelestium contemplationem assurgit. Sed, cum ad summum usque perducitur ibi libenter immoratur, quia mira illic supercoelestium spectaculorum jucunditate reficitur. Studiose itaque in eo locorum moras innectit, ubi cursum suum in circulum flectit. Eapropter utique girat per meridiem, neque eo desiderio fertur, imo flectitur ad aquilonem. Jucunda sane admodum plaga meridiana a nimietate lucis et fervore diei, eo quod dulce sit valde et delectabile aspectu contemplari beatorum spirituum ordines hilarescentes in claritate et charitate Dei. Nihil procul dubio tale habet aquilonaris illa plaga perpetuis tenebris addicta et perenni frigore damnata, eo quod talibus in regionibus digne crucientur reproborum corda, et per malitiam frigida, et per ignorantiam caeca. Non ergo illuc usque percurrit, sed tantum flectitur: nam nullo desiderio puto ad tam inamabilem regionem trahitur; flectitur tamen ut quae illic sunt quasi a longe prospiciat, et quae mala qua cautela vitare debeat agnoscat. In Oriente accipimus cognitionem morum nostrorum, discretionem virtutum et vitiorum. In meridie contemplamur praemia meritorum bonorum, gaudia civium supernorum, arcana divinorum secretorum. In septentrione cognoscimus retributiones meritorum malorum, finem malignorum spirituum et hominum reproborum. Vides quantum valeat homini plena cognitio sui? Ex hac siquidem proficit ad cognitionem omnium coelestium, terrestrium et infernorum.

Chapter 46 of 106