Skip to the text

Caput XXIII. De consideratione eorum quae pertinent ad gradum quartum.

In quarto hujus contemplationis gradu virtutem deliberationis contemplamur pariter et admiramur, quomodo tot animi affectiones quotidie in virtutes redigit, in quantum eas et per discretionem disponit, et in bona intentione figit. Cum enim nihil aliud sit virtus quam affectio ordinata, et moderata ex intentione bona, agitur ut sit affectio ordinata, et per discretionem efficitur ut fiat moderata. Debemus autem semper omne deliberationis nostrae studium circa hoc negotium vehementer impendere, et huic exercitationi tam fortiter quam frequenter insistere, ut omnis nostra affectio ab illicitis transiens per licita discurrat, et ut in licitis etiam desideriis aequitatis modestiam ubique custodiat. Nonne ex virtute deliberationis quotidie agitur, ut affectus mali cohibeantur, minuantur, destruantur? Nonne ex virtute deliberationis assidue efficitur, ut affectus boni nutriantur, promoveantur, solidentur? Vide quomodo quosdam affectus in perpetuum damnat, alios vero in aeternum exaltat, secundum quod ejus officium est deponere potentes de sede, et exaltare humiles. Itaque hunc humiliat, et hunc exaltat suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem. Nonne illius officium est totam illam internae familiae turbam tot cogitationum, tot affectionum pro arbitrio disponere, et imperantis more suis legibus subjugare, quotidie judicium et justitiam facere, dominari a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum? Nonne ipsius est carnalia desideria forti castigatione percutere, fluctuantium cogitationum tumultus violenter reprimere, seque quotidie ad spiritalem pugnam accingere, ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis? Nonne ipsius est omnes rebelles animi motus, elationumque fastus fortiter premere, hostilemque illum vitiorum exercitum viriliter opprimere, ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Debet autem non solum vitia reprimere, verum etiam virtutes excolere, familiam Nabuchodonosor forti animadversione ferire: domum autem David sagaciter disponere et diligenter enutrire. Judicabit itaque in nationibus, implebit ruinas, conquassabit capita in terra multorum. Sed et super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia. Quis autem digne de scribat quae vel quanta sit illa virtutum turba terribilis ut castrorum acies ordinata, ipsius disciplinis instruenda, ipsius ordinatione disponenda? Quales, quaeso, vel quantae credendae sunt illae virtutum phalanges quae currus Pharaonis et exercitum ejus evertunt, quae Salomonis nostri currum undique cingunt et muniunt? Currus Dei decem millibus multiplex millia laetantium, Dominus in eis in Sina in sancto. Sed si tantis virtutibus pollet in hac etiam vita quaelibet anima perfecta, quanta, quaeso, erit illa virtutum consummatio quam habebit in illa summa futurae plenitudinis gloria? Cogita, si potes, quanta sit illa futurorum bonorum tam corporalium quam spiritualium copia, quaeve sit eorum et quam multiplex differentia, profecto secundum differentiam bonorum erit et differentia affectionum. Neque enim eodem modo afficiemur circa minora, vel majora bona, ubi omnis nostra affectio sicut in omnibus erit ordinata, sic in omnibus absque dubio erit pariter et moderata. Quis tibi, obsecro, erit ille virtutum numerus in tot ordinatis et moderatis animae affectionibus? Si te in hujus considerationis speculam attollere valeas, miror si non credas millia millium ministrare ei, et decies millies centena millium assistere ei. Perpende ergo quale spectaculum sit, quamve jucundum tot animarum sanctarum virtutes quibus interim pollent, vel in futuro pollere habent, in contemplationem adducere, et in ejusmodi admiratione animum suspendere.

Chapter 62 of 106