Skip to the text

Caput VIII. De sensu triplici, per quos discurrere habet consideratio sui.

Si ergo cupis evolare usque ad secundum, seu etiam usque ad tertium coelum, sit tibi transitus per primum. Spiritus siquidem omnia scrutatur, etiam profunda Dei (I Cor. II). Si ergo et tu scrutari paras profunda Dei, scrutare prius profunda spiritus tui. Profundum siquidem, imo et pravum est cor hominis et inscrutabile (Jer. XVII). Inscrutabile sane, nisi ei forte qui spiritualis est. Spiritualis enim dijudicat omnia, et ipse a nemine judicatur, eo quod soli spiritales digni inventi sunt qui videant opera Dei et mirabilia ejus in profundo. In hoc sane profundo invenies multa stupenda et admiratione digna, ibi invenire licet alium quemdam orbem, latum quidem et amplum, et aliam quamdam plenitudinem orbis terrarum. Ibi sua quaedam terra, suum habet coelum, nec unum tantum, sed secundum post primum et tertium post primum et secundum. Et, ut hoc triplex coelum congrua possimus distinctione discernere, primum dicatur imaginale, secundum est rationale, tertium intellectuale. Tenet itaque imaginatio vicem primi coeli, ratio secundi, intelligentia vero vicem tertii. Et horum quidem primum caeterarum comparatione grossum quidem atque corpulentum, et suo quodammodo palpabile atque corporeum, eo quod sit imaginarium, atque phantasticum post se trahens, et in se retinens formas, et similitudines rerum corporalium. Reliqua vero duo hujusmodi comparatione admodum subtilia, et omnino et corporea, et ab ejus crassitudine multum longinqua. Sic sane coelum hoc exterius quod nos dicimus firmamentum, absque ulla dubitatione constat esse visibile atque corporeum, et ipsum quidem primum et omnium infimum. Quod autem est terra ad hoc visibile coelum, hoc est sensus corporeus ad illud internum, phantasticum et imaginarium coelum. Nam, sicut hoc visibile coelum omnium quae terra gignit atque nutrit multitudinem, sinus sui magnitudine comprehendit, sic omnium quae sensus attingit, appetitus suggerit, similitudines intra sinum suum imaginatio includit. In primo itaque coelo continentur omnium visibilium imagines et similitudines. Ad secundum vero pertinent visibilium omnium rationes, diffinitiones et invisibilium investigationes. Ad tertium autem spectant spiritalium ipsorum, etiam divinorum comprehensiones et contemplationes.

Chapter 47 of 106