Skip to the text

Caput XXI. De consideratione eorum quae pertinent ad secundum gradum.

In secundo hujus contemplationis gradu considerantur illa quae ad cognitionem sunt, vel veritatis studio deservire possunt, et quaecunque in augmenta scientiae concurrunt atque conducunt. In hac sane consideratione recte miramur volubilitatem cogitationis, agilitatem imaginationis, ingenii acumen, discretionis examen, capacitatem memoriae, vivacitatem intelligentiae, et circa haec alia quaelibet stupenda et admiratione digna. Quis enim digne pensare, quis sufficienter aestimare valeat, quis in ejus considerationis admiratione non expavescat, si diligenter attendat quae sit illa tam multiplex cogitationis humanae volubilitas, quae sit ejus tam inquieta et infatigabilis velocitas, quae per tam multa, tam varia, et tam infinita discurrit, quae nulla hora, nullo temporis momento quiescit, quae tot spatia locorum, quae tot volumina temporum in tanta festinatione pertransit, qui undique patet tam facilis transitus, tam agilis discursus de summis ad ima, de imis ad summa, de primis ad novissima, de novissimis ad prima. Sed de imaginationis agilitate facultatisque ejus facilitate, quid nos dicturi sumus, vel quid inde digne dicere possumus, quae omnium eorum quae animus suggerit, in tanta velocitate imaginem depingit? Quidquid a foris animus per auditum haurit, quidquid ab intus ex sola cogitatione concipit, totum imaginatio absque mora et omni difficultate seposita per repraesentationem format, et quarumlibet rerum formas sub mira festinatione repraesentat. Quale, quaeso, est tot rerum atque tantarum in momento, in ictu oculi picturas efficere, et iterum easdem eadem facilitate delere, vel alio atque alio modo multiformiter variare? Nonne per imaginationem animus quotidie novum coelum, novam terram cum voluerit creat, et in illo phantastico mundo quasi alius quidam creator quantaslibet ejusmodi generis creaturas omni hora actitat, et pro arbitrio format? Nihilominus autem si ingenii acumen attendimus, quod in illo mirari debeamus, citius invenimus. Vide quam multa, imo pene infinita humano ingenio pervia sunt, quae nullo unquam corporeo sensu attingi possunt. Vide quomodo illud humani ingenii acumen soleat profunda investigare, intima quaeque penetrare, involuta, perplexa, obscura et in tenebris posita, evolvere, enodare, illustrare, et in lucem evocare. Intimos, ut ita dicam, latitantis naturae sinus abditosque recessus vivacitatis suae subtilitate quotidie adit, irrumpit atque pertransit, festinans et anhelans semper in ulteriora penetrare, et altiora conscendere. Attende quot scientiae disciplinas invenerit, quomodo tot artes excuderit, et tunc incipies obstupescere, et ex nimia admiratione deficere. Sic sane si memoriae capacitatem ejusque amplitudinem attendas, invenies absque dubio quod digne mirari debeas. Quantus, quaeso, est ille tam immensae amplitudinis sinus qui tot rerum substantias, tot substantiarum formas, tot genera rerum, tot species generum, tot individua specierum, individuorum vero tot proprietates, tot qualitates, tot quantitates, actiones et passiones, habitus, situs, loca et temporis latitudinis suae ambitu comprehendit, abscondit atque custodit, diuque custodita iterum in medium producit? Cogita, si potes, quae sint illa gazophylacia, quam multa, quam lata, quam ampla, quam profunda, vel alta, quae tot scientiae thesauros et sapientiae gemmas possunt undecunque colligere et inconfuse custodire. Miranda procul dubio memoriae capacitas, sed non minus mirabilis intelligentiae vivacitas. Quam sit autem magna, vel miranda, facile est perpendere et ex praedictis colligere. Quidquid enim sensus attingit, cogitatio parit; quidquid imaginatio format, ingenium investigat, memoria conservat. Horum omnium notitiam intelligentia capit, et cum libuerit in considerationem admittit, vel in contemplationem adducit.

Chapter 60 of 106