Caput III. Item quomodo differat, vel superemineat secundo.
Possumus tamen adhuc differentiam harum contemplationum propriam et specialem ostendere si in earum figuram velimus diligentius intendere. Oportuit enim propitiatorium (utpote arcae operculum) nonnihil habere spissitudinis, deauratio vero multoties, imo penitus nihil videtur habere non dicam crassitudinis, sed soliditatis. Quid enim deaurationem rectius appellem quam quamdam sensus exterioris illusionem? Illud siquidem cui deauratio superducitur, totum aureum esse visui exteriori mentitur. Sic nimirum, sic scientia illa quae inflat quorumdam quidem alta sapientium, sed carnaliter desipientium oculos magis illudit quam illuminat. Quo enim tibi scientia exteriorum nisi forte te adjuvet ad scientiam interiorum? Alioquin sapientia tua stultitia est apud Deum. Quid tibi prodest caetera omnia scisse, et teipsum nescire, Creatoremque tuum ignorare? Quid tantum gloriaris mundi, philosophe? Si gloriari oportet, non in te, sed in Domino gloriare (I Cor. I). Profecto, si haec tua sapientia insipida et doctrina indocta te ad cognitionem tui, seu etiam notitiam Dei proveheret, te non tam tumidum quam timidum redderet. Si sapis recte, si sapis vere, noli altum sapere, sed time. Quid habes quod non accepisti? (I Cor. IV.) Gloriari oportuit in illo a quo accepisti, et glorificare illum a quo accepisti. Quid autem gloriaris quasi non acceperis? (Ibid.) Si voluero, inquis, gloriari non ero insipiens, veritatem enim dicam (II Cor. XII). Vides certe quod nomen habeam ex re, philosophus dicor, amator sapientiae, eo quod dixerim sapientiae, soror mea es, et prudentiam vocavi amicam meam. Falleris, falleris, philosophe: species enim decepit te; et concupiscentia subvertit cor tuum, haec quam tu sapientiam putas, sapientiam nominas, stultitia est apud Deum. Quis ergo, inquis, ei locus est in arca sapientiae, vel quid tale opus tali eguit deauratione? Si superficietenus lucet, si nihil solidum habet, cur in tali opere locum aliquem tenet? Audi ergo, si placet, quid placeat in opere nostro, vel quid nobis displiceat in opere tuo. Arca tua non habet operculum, nescis facere propitiatorium. Sed sola contentus deauratione gloriaris de operis consummatione, facis et nescis opus continuare. Dignum sane omnium irrisione, eo quod coeperis aedificare et non potueris consummare. Stulte et insipiens, nescis an dissimulas quid vas quod operculum non habet, juxta divinum praeceptum, facili occasione frangi oportet, dignum sane vas quod frangi debeat, eo quod semper et ubique sordibus omnibus pateat. Mundas, immunde philosophe, quod deforis est vasis tui, intus autem plenum est omni spurcitia, et sola contentus fama, nullum studium exhibes in emundanda conscientia. Arca tua exterius splendet, intus sordet, utpote quae operculum non habet. Captator famae, neglector conscientiae, nunquidnam non attendis, quia haec oportuit facere, et illa non omittere? Luceat arca tua exterius, luceat nihilominus et intus. Exterius luceat propter illud: Sic luceat lux vestra coram hominibus ut, etc. (Matth. V.) Intus autem, et nihilo minus luceat propter illud: Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id quod deforis est mundum (Matth. XXIII). Opus ergo habet arca nostra deauratione, sed non oportet eam sola deauratione contentam esse. Nam sine operculo non potest internam munditiam conservare. Stude ergo, juxta divinum documentum, facere propitiatorium, et quale sapientiae arcam decet, accipe operculum. Philosophe immunde, si vis habere sapientiae arcam intrinsecus mundam, si conservare cupis cordis munditiam, ascende ad hunc quartum contemplationis gradum, qui designatur per areae propitiatorium. Superius jam diximus quod haec illa est speculatio quae habetur de substantiis invisibilibus, humanis videlicet, seu etiam angelicis spiritibus. Primum ergo est in hac consideratione, ut redeas ad teipsum, intres ad cor tuum, discas aestimare spiritum tuum. Discute quid sis, quid fueris, quid esse debueris, quid esse poteris. Quid fueris per naturam, quid modo sis per culpam, quid esse debueris per industriam, quid adhuc esse possis per gratiam. Disce ergo ex tuo spiritu cognoscere quid debeas de aliis spiritibus aestimare. Haec porta, haec scala, hic introitus, iste ascensus, hac intratur ad intima, hac elevamur ad summa, haec via ad hujus speculationis fastigium, haec fabricandi propitiatorii artificium, haec ars absque dubio per quam cordis munditiam recuperatur, recuperata servatur. Vides certe quam recte hoc opus arcae operculum dicimus, per quod intimorum munditiam munimus. Utique, si arca tua cum deauratione sua tali operculo hujusmodi propitiatorio subjaceret, si tua philosophia tali philosophiae subserviret, utique nobis et ipsa placeret. Sed norunt ea uti melius nostri theologi, quam mundi philosophi. Denique, audi quid nobis in nostro opere placeat, vel quid tibi in arcae nostrae deauratione juste placere debeat. Primo quod ligno superponitur, secundo quod propitiatorio supponitur, tertio quod utrique interponitur. Ligno superponitur ut emineat, et concupiscentiam oculorum tibi abscondat, et sit tibi in velamen oculorum tuorum, ne forte aperiantur oculi tui, et videant vanitatem. Propitiatorio supponitur, ut in alta attollat, ut inferiorum scientia superiori subserviat, et mentis oculum multo exercitio, ad altiora capienda exacuat. Propitiatorio et ligno interponitur, ut ab invicem dividat, et animum humanum ab inferiorum amore suspendat, ne forte de sublimibus dejectus, et de loco voluptatis a propria concupiscentia abstractus, et illectus post concupiscentias suas eat, et fiat vagus et profugus super terram.
Chapter 42 of 106