Caput XVIII. De prima et secunda distinctione hujus contemplationis, earumque differentia.
Nemo putet eamdem esse considerationem illam, quam superius posuimus voluntatis, et hanc quam modo latitudini assignavimus deliberationis. Nam ad illam pertinet quod in mente agitur ex sola operatione naturae, ad istam autem quod in ipsa actitatur ex opera industriae. Ad illam spectat quaelibet animae vis ipsi naturaliter insita, ad istam quaelibet animae virtus per industriam comparata. Ad illam denique quilibet animi motus, qui naturali quodam impulsu agitur, ad istam quilibet animi nutus, qui rationali quodam dispositionis moderamine ducitur. Et quidem solemus vim illam animae, quae se valet, et solet in tot affectus formare, et per eam multiplices modos variare, vim illam inquam animae, solemus voluntatem nominare. Similiter ejus motum et ejusmodi, ut ita dicam, instrumenti actum voluntatem dicimus, et ipsum velle voluntatem vocamus. Nec solum illud velle quod solo naturali motu fertur, voluntas nuncupatur, verum etiam illud quodlibet animi consensus ex deliberatione comitatur. Sed cogit nos utique verborum inopia, verborum significatione modo extendere, modo restringere, et pro necessitatis ingruentia, congruenter variare. Sed, ut sufficienter distinguamus, quid huic considerationi ascribere debeamus, omnis animae consensus, et quidquid ex consensu in animo agitur ad hanc considerationem pertinere videtur quemadmodum sensus, vel quilibet animae motus qui contra consensum, vel praeter consensum agitur longitudinis considerationi recte ascribitur. Bona namque creationis, ut superius jam dictum est, assignanda sunt propitiatorii nostri longitudini, bona vero justificationis ascribenda sunt ejus latitudini. Et scimus quia quidquid in anima praeter consensum est, hominem utique justificare non potest. Ad primam itaque considerationem pertinet diligenter attendere quibus bonis naturaliter mens polleat, vel careat. Ad secundam vero spectat nosse quae bona mens ex virtute jam habeat, vel quae necdum habere valeat. Facile est, ut arbitror, videre, vel nosse quam sit necessarium, vel utile utramque harum considerationum familiarem habere, et frequenter quidem in contemplationem adducere. Ex prima enim consideratione agnoscit homo ad quae bona sit naturaliter promptior, vel ad quae mala proclivior, quibus studiis debeat vehementius insistere, contra quae mala debeat instantius vigilare, quibus exercitiis valeat melius promoveri, quibus vitiis valeat facilius corrumpi. Ex secunda autem consideratione intelligit homo quibus culpis subjaceat, vel quibus meritis emineat, et quid pro his poenae vel praemii exspectare debeat, quantum quotidie proficiat vel deficiat, cum quanta animi industria satagat praeterita mala delere, praesentia declinare, futura praevenire, cum quanta animi constantia studeat recuperare bona amissa, custodire vel multiplicare bona possessa. Quod gratum, quod commodum, quamve jucundum spectaculum secundum considerationem primam tot animae qualitates, tot ejus cogitationes, tot ipsius affectiones in speculationem adducere, et in eorum admiratione animum suspendere? O quam miranda speculatio, o quam stupenda delectatio juxta considerationem secundam tot animi virtutes, tot ejus exercitationes, tot ejus studia, vel merita prae oculis habere, et ejusmodi contemplationi diutius inhaerere!
Chapter 57 of 106