Caput XI. De triplici distinctione quartae speculationis.
Sed, quia jam per expositionem tenemus unde in tale, tantumque opus auro abundemus, videamus quid Dominus de propitiatorii nostri longitudine vel latitudine praecipiat, vel cur de ejus altitudine omnino taceat. Si rerum naturam consulimus, in ipsis profecto corporibus discere poterimus, quomodo investigationis pedem in spirituales theorias ponere debeamus. Videmus sane in rebus exterioribus quod omnis corporea crassitudo a longitudine incipit, ex latitudine crescit, in altitudine desinit. Longitudo itaque propitiatorii, ni fallor, designat ea quae in spiritali natura sunt ad inchoationem. Latitudo vero illa quae sunt ad promotionem, altitudo autem illa quae videntur esse ad consummationem. Secundum haec itaque tria quae diximus, triplicem in spiritalibus essentiis divinorum donorum distinctionem facimus. Primo spiritalis natura creatur ut sit. Secundo justificatur ut bona sit. Tertio glorificatur ut beata sit. Per creationem itaque ad bonum initiatur, per justificationem in bono dilatatur, per glorificationem in bono consummatur. Bona creationis sunt ad inchoationem, bona justificationis ad promotionem, bona glorificationis ad consummationem. Prima bona sunt Creatoris dona; secunda bona sunt Creatoris dona et creaturae merita; tertia bona sunt Creatoris dona et creaturae praemia, consummatio donorum et retributio meritorum. Prima itaque bona pertinent ad longitudinem. Secunda ad latitudinem. Ultima ad altitudinem. Nam in primis, ut dictum est, rationalis creatura ad futurae plenitudinis perfectionem initiatur. Ex secundis proficit, crescit et dilatatur. In ultimis autem sublimatur ad gloriam, et in gloria consummatur.
Chapter 50 of 106