Skip to the text

Caput XIV. Designatio eorum, quae in hoc speculationis gradu comprehendi non possunt.

Sed in prima et secunda consideratione scientiam tuam, usque ad cubitum extendere potes, nam in tertia omnino non potes. Ubi enim ad id quod sciri oportet instrumentum idoneum habes, ibi procul dubio, quasi rarae certitudinis cubitum tenes, eo quod rei cognoscendae notitiam, per experientiam capere valeas. Quasi enim ad plenum cubitum scientia tua excrescit, cum ad certitudinis firmitatem, per experimentum attingit. Sed quem, quaeso, non doceat propria experientia quid sit velle, vel quid sit scire? Nonne legit hoc unusquisque, quoties voluerit in proprio corde? Nunquidnam ignoras quam infinita velis, quam infinita nolis, quam innumera scias, quam innumera nescias? Sed nunquid quomodo vides voluntatem tuam, quomodo nosti cogitationem tuam, potes aeque videre, vel nosse animae tuae substantiam? Quis, inquam, in hac adhuc carne positus, animam suam, vel quamlibet spiritualem substantiam in sua puritate vidit, vel etiam videre potuit? Procul dubio in hac parte humanus intellectus caecus est a nativitate, et necesse habet quotidie Domino clamare: Illumina oculos meos (Psal. XII). Profecto, si quis quae hujusmodi sunt in hac corruptibili carne videre potuit, per mentis excessum supra semetipsum ductus fuit, et in eo quod vidit intellectus humani metas, non propria industria, sed ex revelatione divina transcendit. Sed quidquid in hunc modum humana experientia potuit attingere, constat nimirum illud non ad hoc, sed ad aliud contemplantis genus pertinere. Quantumcunque ergo in hac consideratione ingenium tuum exercueris, quantumcunque studium tuum continuaveris, quantumcunque in hac parte sensum tuum dilataveris, scientiam tuam ad plenum cubitum extendere non poteris

Chapter 53 of 106