Caput XII. De subdistinctione primi gradus hujus contemplationis.
Videamus ergo primo de propitiatorii nostri longitudine quam jubemur in duos cubitos et dimidium extendere. Quoties itaque creationis nostrae bona illa spiritualia, quae superius assignavimus, corde versamus, diligenter investigamus, convenienter distinguimus, sufficienter discutimus, toties propitiatorii nostri opus in longitudinem producimus et ad certam mensuram extendimus. In hac itaque fabricandi propitiatorii productione triplex nobis occurrit divinarum donationum distinctio, circa quas solum, vel maxime versari debet nostrae considerationis frequens diligensque retractatio. Ex ipsa creationis suae conditione, naturale est omni rationali creaturae esse, scire et velle. Cogita itaque quam necessarium, quam justum et divinae bonitati quam congruum, tam dignae creaturae, tam excellenti naturae boni ac mali discretionem dare, simul et arbitrii libertatem concedere ut esset bonum ejus tam acceptum quam voluntarium, tam gratum quam gratuitum. Quoties in hujusmodi discussione desudas, in propitiatorii tui productione laboras. Scrutare, contemplare, mirare arbitrii libertatem, judicii discretionem, essentiae sublimitatem, et propitiatorium tuum cum hoc facis secundum congruentiam ordinis, et modum quantitatis in longum producis. Miror si per teipsum non advertis, quam sit utilis, quamve necessaria horum omnium assidua consideratio. Ex hoc enim mens illuminatur, inflammatur et solidatur in bono.
Chapter 51 of 106