Skip to the text

Caput XXII. De consideratione eorum quae pertinent ad gradum tertium.

In tertio hujus contemplationis gradu consideramus rationalis animi voluntatem, multiplicemque ejus affectionem. Quis enim digne explicare possit quot alternationis modos momentaneis permutationibus induit, quam multiformiter se alternantium vicissitudinum motibus variare consuevit? Cogitet quisque quibus perturbationibus quotidie animus suus afficitur. Indeque colligat quam multiformiter variatur. Modo se in fiduciam erigit, modo in diffidentiam cadit, nunc per constantiam figitur, nunc subitaneo timore concutitur? Modo eum ira perturbat, modo ingens ira exagitat. Nec illud adeo mirum quod variis qualitatibus diversisque perturbationibus per singula momenta afficitur, sed illud supra modum stupendum quod sub eodem pene momento saepe contrariis affectionibus tangitur. Nunc odio, nunc amore ducitur, modo gaudio, modo moerore distrahitur. Quam saepe videmus inter mira gratulationis nostrae tripudia, quomodo superveniens subitoque emergens tristitiae causa animum vehementer concutit ac dejicit, et omnem illam exsultantis animi solemnitatem subito in moerorem vertit. Nec tamen adeo mirum quod pro diversis rebus animus saepe et subito contrariis se qualitatibus induit, sed illud multo mirabilius quod propter unam eamdemque rem contrariis affectibus contrarios affectus superducit. Nam diu multumque dilecta nimio postmodum odio saepe persequimur, et vehementer approbata atque desiderata subito detestamur. Sed ut adhuc amplius mireris, unum eumdemque hominis affectum si diligenter attendere velis, circa unam atque eamdem rem multiformiter variare videbis. Nam modo de magno fit parvus, modo de parvo fit magnus. Quandoque autem de magno fit major, quandoque de modico fit et adhuc minor. Idem itaque animi affectus circa eamdem rem crescit atque decrescit, et modo vehementer intumescit, et modo pene, modo penitus deficit, et post plenum saepe defectum penitus reviviscit. Attende et illud in humano affectu quam sit magnus in magnis, et in sublimibus sublimis, quam sit parvus in parvis, et in vilibus vilis: quam sit, inquam, magnus et sublimis, cum se in altum erexerit; quam sit parvus et vilis cum se in ima dejecerit. Cum se in audaciam erexerit, videbis eum saepe etiam mortem contemnere, et inter summa pericula nil trepidationis habere. Eumdem autem ipsum videbis postmodum inter nocturna silentia ad tenuem flatum, ad unius ramusculi motum, seu etiam foliorum lapsum subito trepidare, et animi constantiam perdere. Sed quis omnes humanae affectionis qualitates enumerare? quis omnes variationis ejus modos explicare sufficiat? Pene quot sunt diversitates rerum, tot sunt varietates affectionum. Sicut enim in approbatione rerum diversis diversa sentimus, sic in affectione rerum circa diversa diverso modo afficimur. Secundum judicium enim approbationis variari solet desiderium affectionis.

Chapter 61 of 106