Skip to the text

Caput VI. Quomodo ex speculatione sui spiritualium intelligentia comparatur, seu etiam amissa reparatur.

Ex hoc exercitio crescit auri copia, multiplicatur scientia, augmentatur sapientia. Ex hoc exercitio cordis oculus mundatur, ingenium acuitur, intelligentia dilatatur. Nihil recte aestimat qui seipsum ignorat. Nescit quam sub pedibus suis omnis mundana gloria jaceat, qui conditionis suae dignitatem non pensat. Nescit omnino, nescit quid de spiritu angelico, quid de Spiritu divino sentire debeat qui spiritum suum prius non cogitat. Si nondum idoneus intrare ad teipsum; quomodo ad illa rimanda idoneus eris quae sunt intra, vel supra temetipsum? Si necdum dignus es intrare in tabernaculum primum, qua fronte praesumis ingredi in tabernaculum secundum, hoc est in Sancta sanctorum? Si nondum moliri potes gressus altos ut cum Domino Jesu, vel saltem cum Moyse ascendas in montem excelsum, qua praesumptione paras volare in coelum? Prius redi ad te quam rimari praesumas quae sunt supra te. Prius sol ortus sui confinia irradiat quam ad altiora conscendat. Hinc etiam per Salomonem dicitur: Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur, ubique renascens, etc. (Eccle. I.). Ergo sol ad locum suum revertitur ut ibi renascatur, indeque renascens paulatim se ad altiora elevat ut postmodum coeli verticem tangat: Oritur, inquit, sol et occidit, et ad locum suum revertitur. Sol oritur quando veritatis intelligentia cordi inspiratur, idemque sol occidit cum intelligentiae radius subtrahitur. Sed post occasum sol ad locum suum revertitur ut iterum renascatur. Solis hujuscemodi locus ipse est animus. Ex ipso enim animo intelligentia nascitur, quando a divina gratia visitatur. Quid ergo est solem ad locum suum redire, nisi mentis intuitum ad sui considerationem reflectere? Post occasum ergo sol ad locum suum revertitur, quia per subtractionem gratiae ad defectus sui considerationem mentis oculus reverberatur. Per hoc enim quod divina gratia se ad tempus subtrahit cogitur homo cognoscere quam nihil sit, et quam per se nihil possit. Sed post loci sui reversionem iterum renascitur quia per considerationem propriae infirmitatis amissa intelligentia reparatur.

Chapter 45 of 106