Caput XVI. De subdistinctione secundi gradus contemplationis.
Ad latitudinem spectant, ut diximus, ea quae sunt ad inchoationem. Bonum autem nostrum, quod ab opere creationis inchoat, justificatio dilatat, et se ex hoc ad latitudinem pertinere demonstrat. Hoc autem opus sine duobus non consummatur. Nunquam enim perficitur, si creaturae suae Creator non cooperetur. Et posset quidem, si vellet, sine creaturae opera totum Creator per seipsum explere, sicut potuit cum voluit tot et tanta de nihilo creare. Nos, si sine ejus adjutorio nitentes de nostris viribus praesumimus, frustra laboramus. Testatur hoc qui in Evangelio suo loquitur: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV), eo quod ipse sit qui operatur in nobis velle, et perficere pro bona voluntate (Philipo. II). Non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX). Quid enim sine ipso per memetipsum potero, qui nec saltem dicere possum, Domine Jesu, nisi in Spiritu sancto? (I Cor. XII.) Ipse utique est, qui operetur omnia in omnibus dividens singulis prout vult (ibid.). Verumtamen in justificationis nostrae opus, voluntarium consensum requirit, qui dicit: Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis (Isai. I). Libero arbitrio ascribitur, cum hoc opus praepeditur, ubi dicitur: Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam (Psal. LXXX). Si enim nos in hujusmodi opere omnino nihil facimus, frustra ejus adjutorium imploramus, falsoque eum adjutorem vocamus. Aliud est enim facere, atque aliud adjuvare. Quid enim est auxiliari, nisi operanti cooperari? Adjutorem eum habere, et in bono cooperatorem intellexit, qui dixit: Adjutor meus, et liberator meus es tu, Domine, ne moreris (Psal. LXIX). Quotidie ejus adjutorium quaerimus, cum ei in quotidianis orationibus proclamamus: Adjuva nos, Deus, salutaris noster (Psal. LXXVIII). Patet ergo quia hoc opus a duobus perficitur, in quo creaturae suae Creator cooperatur. Opus itaque est in hoc opere propria industria, et divina gratia. Frustra enim quispiam libero arbitrio innititur, nisi divino adjutorio fulciatur. Perficitur autem justificatio nostra ex deliberatione propria, et inspiratione divina. Sola enim justa velle, est jam justum esse. Ex sola siquidem voluntate recte justi, vel injusti dicimur, quamvis ex opere in utrumque adjuvemur. Duobus autem modis nobis cooperatur Deus interius videlicet et exterius. Interius per occultam aspirationem, exterius per manifestam operum suorum administrationem. Sed nil ad hoc contemplationis genus illa cooperatio, quae exterius fit, eo quod propitiatorium nostrum de auro puro fieri oporteat, et haec speculatio in pura intelligentia subsistere debeat. Haec itaque duo sunt, ex quibus perficitur propitiatorii nostri latitudo, propria videlicet deliberatio, et divina inspiratio.
Chapter 55 of 106