Skip to the text

Caput X. De intellectuali specula, ejusque supereminentia.

Habet autem hoc ultimum et summum coelum diem suam, habet nimirum et noctem suam, et si hoc coelum attendimus, quandiu in hac vita sumus, quid aliud quam noctem habemus vel habere possumus, donec nox in suo cursu iter peregerit, et aurora lucis rutilans noctis tenebras deterserit. Verumtamen haec nox sicut dies illuminabitur, eo quod quilibet inferiorum coelorum dies ab hujus noctis claritate superetur. Siquidem fecit Deus lunam et stellas in potestatem noctis, et idcirco haec nox illuminatio mea in deliciis meis. Habet enim lunam suam, luminare illud minus, quod superius assignavimus, habet et stellas expandentes lumen suum multiformes utique modos divinarum revelationum. Sed qui dormiunt, nocte dormiunt, nec possunt videre coeli hujus luminaria, nec coram Domino psallere cum Propheta: Quoniam videbo coelos tuos opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti (Psal. VIII). Sicut nec illud: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII). Quid dicam de homine ejusmodi eo quod frustra exspectet diem et non videat, nec lucem surgentis aurorae. Profecto, qui ejusmodi sunt, sicut cera quae fluit auferentur, supercecidit ignis et non viderunt solem. Felices qui fiducialiter de hujus diei mane psallere audent: Mane astabo tibi et videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es (Psal. V). Puto hujus meridiem significasse qui dilecto suo dicebat: Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. V). Puto hujus diei mane significare voluisse ejusque desiderio diu aestuasse qui dicebat: Sperabam usque ad mane (Isa. XXXVIII). Quis ex omnibus vobis exsultavit ut videret diem istum, vidit et gavisus est? Profecto magnus est quicunque ille est. Neminem tamen credo ad hujus diei meridiem in hac duntaxat carne corruptibili posse pertingere, quamvis negare non audeam de mane. Profecto quisquis vestrum ad hujus diei claritatem poterit pervenire, dum ortus fuerit sol de coelo, videbit sententiae illius veritatem, quam absque dubio dulce lumen et delectabile oculis videri solem. Sol hujus diei habet ortum; sed nescit occasum, sicut et ipse dies caret vespera quamvis incipiat ab aurora. Non novit illud coelum coelorum nisi una diem tantum. Sed melior est dies una in atriis ejus super millia dierum inferiorum coelorum. Nam secundum profecto coelum habet dies multas et noctes etiam innumeras, secundum quod sol ejus oritur, et occidit, et ad locum suum revertitur. Sic et primum coelum accepit lunam in tempora, et sol ejus cognovit occasum suum. Sed supremi coeli sol et luna steterunt in habitaculo suo. Cum enim coeli hujus luminaria ad summum pervenerint, figunt cursum suum, nec de caetero unquam inclinantur ad occasum. Si omnino et absque dubio regnum coelorum intra nos est, si nobis ipsis illud inveniri potest, ubi, quaeso, quam in hoc coelorum summo rectius quaeritur, citius invenitur, tutius possidetur? Puto quia omnes illius regni regiones abundant auro, eo quod simile sit regnum coelorum thesauro abscondito in agro. Nam, si scientiae aurum, si sapientiae thesaurum quaeris et diligis, ubi, quaeso, abundantiorem copiam quam in hoc coelorum summo invenire poteris? Ubi, obsecro, summae sapientiae claritas poterit tibi melius elucescere, quam in expressa illius imagine, quam in excellentissimo ejus opere, animae videlicet creatione, reparatione, glorificatione? Ex hac sane specula quasi e vicino valet et solet videri qualis sit illa sublimitas spiritus angelici, quae illa supereminens magnitudo Spiritus divini. Nusquam locorum apparet vicinius, cernitur limpidius quam e sublimi solii hujus fastigio quae sit illa supernorum civium summa et sempiterna beatitudo. Nusquam locorum quam ex hoc excellentissimo coelorum spiritus ille qui scrutatur omnia etiam profunda Dei serenius contemplatur invisibilia illa Dei, quae per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Nusquam in omni ejus opere quam in animae creatione, reparatione, glorificatione apparet ejus, vel potentia sublimior vel sapientia mirabilior, vel misericordia jucundior. Certe vides, ut arbitror, unde tibi illa copia auri quam tibi superius promisi, quomodo videlicet ex multa consideratione et agnitione spiritus tui subleveris ad cognitionem et contemplationem spiritus angelici et Spiritus divini.

Chapter 49 of 106