Skip to the text

Caput XIX. Quod nullo sensu nostro comprehendi valeant quae ad tertiam diffinitionem spectant.

Sed illud nunc sane dignum videtur consideratione, cur de propitiatorii nostri altitudine omnino tacuit, qui ejus tam longitudinem, quam latitudinem adeo diligenter expressit. Sed demonstratum est superius ad hanc pertinere considerationem illa procul dubio quae sunt ad glorificationem, sicut ad ejus latitudinem ea quae sunt ad justificationem. Sed glorificationis nostrae modum quis sensus hominum capere, quae ratio potest comprehendere? Quis hujus rei experimentum, quis ejusmodi evidentiae documentum vel in alio vidit, vel in seipso experiri meruit? Hujus rei sane homo in hac vita nec sufficiens habere argumentum, nec ullum valet capere experimentum. Recte ergo dicti operis altitudini nulla mensura praescribitur, quia glorificationis nostrae modus, ut dictum est, nullo nostro sensu comprehenditur. Et quidem propitiatorium nonnihil crassitudinis habere creditur, sed in caeterarum dimensionem comparatione non reputatur. Sic utique sic glorificationis nostrae certitudinem fidei attestatione tenemus, quamvis qualitatis vel quantitatis ejus modum per intelligentiam necdum capere possimus. Sed pro modico et pene pro nihilo reputat quidquid humana aviditas experimento non probat. Scimus autem quia post plenam emundationem conscientiae, post multa exercitia justitiae, incipit tandem aliquando mens humana sperare, quod prius vix poterat credere, et in hunc modum propitiatorii nostri mensura in altum surgit et ad soliditatem crescit. Credo sane pertinere ad soliditatem ejusmodi propitiatorii, quando mens incipit in Domino gloriari, et pro bono conscientiae testimonio non modicum gratulari, intantum ut veraciter audeat profiteri, quia gloria nostra haec est, testimonium conscientiae (II Cor. I). Tu vero, si vis ut propitiatorium tuum in altum proficiat, et congruam prout in hac vita fieri valet soliditatem accipiat, nunquam desistas, nunquam quiescas, donec futurae illius plenitudinis aliquas, ut ita dicam, arrhas obtineas, donec aeternae felicitatis quantulascunque primitias accipias, donec divinae suavitatis dulcedinem praegustare incipias. Ad hujus sane desiderium animare nos voluit, qui dixit: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII). Propitiatorium ergo tuum nonnihil spissitudinis habere jam credimus, si jam gustasti quoniam dulcis est Dominus. Sed quantumcunque ad hanc gratiam creveris, quantumcunque in ipsa profeceris debes semper modicum reputare, et pro futurae felicitatis magnitudine quasi pro nihilo ducere. Hoc est sane quod Scriptura sancta tacite innuit, quae de propitiatorii nostri altitudine omnino nihil dixit, ac si per taciturnitatem ipsam altius clamet, longeque melius insinuet, quia quidquid mens humana in hac vita duntaxat de internae suavitatis abundantia capere valet, quasi pro nihilo reputari debeat. Tacendo clamat quod omnino indignum ducat de ejus operis nos mensura instruere, ad cujus inchoationem humana infirmitas in hac vita vix potest assurgere.

Chapter 58 of 106