Caput XVII. Quod quaedam similiter in secundo hujus contemplationis gradu sunt, quae comprehendi non possunt.
Quid sit autem deliberatio quotidiano usu didicimus, et ejus certitudine post tot experimenta haesitare non possumus, et idcirco scientiam nostram in hac parte, usque ad plenum cubitum extendere possumus. Sed quis, quaeso, in hac duntaxat vita comprehendere sufficiat, quonam modo divina gratia cor visitare, et sua inspiratione ad omnem suam voluntatem inclinare soleat? Quantumcunque in hac consideratione laboremus, opus nostrum in hac parte ad plenum cubitum non extendimus. Quomodo enim divinae inspirationis modum, humana intelligentia comprehendat, cum Dominus in Evangelio suo de ejusdem rei incomprehensibilitate admoneat? Spiritus, inquit, ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III). Docemur itaque de gratiae divinae adjutorio per auctoritatem Scripturarum, quod et ipsi probamus per quotidianum infirmitatis nostrae defectum, et per manifestum cooperationis ipsius effectum. Ad hoc siquidem toties ejus nobis gratia subtrahitur, ut quam per se nihil boni humana infirmitas possit, ex proprio defectu doceatur. Ad hoc iterum eadem quae fuerit subtracta gratia restituitur, ut per ejus effectum, quid ex Dei munere sumus, experiamur. Utquid unum idemque modo possumus, modo non possumus, nisi gratiam adjutricem modo habemus, modo non habemus? Patet itaque quod de divinae gratiae adjutorio minime nos liceat dubitare quamvis cooperationis ejus modos minime possimus comprehendere. Cubitum itaque in hujus nostrae considerationis opere explere non possumus, quia ingenium nostrum in hujus investigationis latitudine, usque ad comprehensionis terminum non extendimus. Patet itaque ratio cur propitiatorii nostri latitudo, usque ad duos cubitos se extendere non valeat, vel cur cubitum et dimidium, juxta documentum divinum, habere oporteat. Si igitur animum tuum in hac gemina consideratione ad plenum exercuisti, propitiatorii tui latitudinem, juxta modum congruum explesti.
Chapter 56 of 106