Caput LXIV. De vi, vel efficacia timoris sine quo nec mala deserimus, nec bona inchoamus.
Sed ut de hoc affectu aliquid loquamur apertius, majorem prae caeteris sive ad bonum, sive ad malum efficaciam habere videtur. Siquidem ab illo frequenter a suo mens rectitudinis statu dejicitur, sed quolibet modo dejecta sine illo nunquam reparatur. Quis enim de quovis peccato quamlibet parvo sine timore liberatur? Sine timore mala nostra nunquam deserimus; sine timore bona operari, nec saltem inchoamus. Nonne de eo hoc illa verba Jacob manifeste loquuntur, si recte intelligantur ubi dicitur: Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium doloris mei, primus in donis, major imperio (Gen. XLIX). Ubi et illud sequitur, de quo aliqua jam diximus: Effusus es sicut aqua, non crescas. Quomodo autem iste Ruben sit primogenitus, vel quomodo sit principium doloris ex superius jam dictis satis, ut arbitror, manifestum est; quomodo autem sit ejus fortitudo, et caetera quae de eo dicuntur, facile ostendi potest: Tu, inquit, fortitudo mea. Quis enim in illo unquam praelio victor exstitit, ubi spiritus adversus carnem, caro adversus spiritum concupiscit? Quis, inquam, tam numerosum concupiscentiarum suarum exercitum debellavit, si sine timore pugnavit? Recte ergo primogenitus, quia a timore Domini omne bonum inchoatur, recte fortitudo dicitur, quia per timorem Domini cor contra concupiscentias suas roboratur, recte principium doloris sui, quia timorem Domini utilis dolor comitatur. Ut enim animi dolor cuique suus sit, et sibi utilis existat, necesse est ut eum timor Domini praecedat.
Chapter 64 of 87