Caput LIX. Quod nec ordinata verecundia sit bona, nisi sit et moderata.
Sed miraris forte cum humanam verecundiam superius reprobaverimus, cur eam modo ad Dinam pertinere doceamus, cum per Dinam solam ordinatam verecundiam intelligere debeamus. Sed aliud est homines erubescere propter Deum, et aliud eosdem erubescere propter seipsos: Sic luceat lux vestra, dicit Scriptura, ut videant opera vestra bona, et glorificetur Pater vester qui in coelis est (Matth. V). Bonum est ergo erubescere infamiam, non tam ad nostram quam ad gloriam divinam. Et hoc est forte Dinam exire, hominum infamiam propter Deum erubescere. Nam tunc procul dubio Dina intus invenitur, quando de occultis etiam suis coram Deo conscientia nostra confunditur. Homines itaque propter Deum erubescere, est bonam verecundiam habere, et qualem non dubitamus ad Dinam pertinere. Verecundia itaque talis et ordinata est, et juxta aliquid recte humana dici potest. Revera tamen hujusmodi bona est, si non sit nimia. Certe si Dina adhuc parvula esset, vel intra thalami sui secreta seipsam cohiberet, corruptionis maculam non incurrisset, et tantorum malorum causa non exstitisset.
Chapter 59 of 87