Skip to the text

Caput LV. Qua maxime consideratione debeamus intentionis depravationem castigare.

Opere pretium est illud etiam diligenter attendere quonam modo tam pauci tantam potuerunt stragem efficere. Sed nimirum adjuvit eos electa opportunitas temporis, quando ipsos circumcisos, et ab ipsis occidendos oppresserat acerbitas doloris. Ad hoc electus est circumcisionis dies ille tertius, in quo teste Scriptura, dolor solet esse gravissimus. Sed qui sunt isti dies, vel cur tantum dicuntur esse tres? Si per noctem ignorantia, recte per diem intelligitur notitia. Primus itaque dies est cognitio eorum quae sunt extra nos, secundus dies, cognitio eorum quae sunt intra nos; dies tertius, cognitio eorum quae sunt supra nos. Extra nos corporalia, intra nos spiritualia, supra nos divina. Eorum itaque qui se circumcidunt, verumtamen non propter Deum hoc faciunt, prima consideratio esse debet, vel potius esse solet, cum diligenter attendunt quid asperitatis extrinsecus pertulerunt. Secunda consideratio esse debet quid intus acquisierunt per tot cruciatus corporis, imo quantum intus veraciter perdiderunt per naevum sinistrae intentionis. Tertia consideratio erit quid retributionis de Deo exspectare debeant, quem simulatae servitutis obsequio non tam placasse quam exasperasse non dubitant. Primo itaque die considerationis primae recurrit ad memoriam amputata licentia amatae consuetudinis, et absque dubio dolor efficitur, dolor utique gravis; quia non relinquitur sine dolore quod possidebatur cum amore. Secundo die considerationis secundae invenit se animus per detrimenta corporis pervenisse ad damna mentis, et fit utique dolor quanto justior, tanto fortassis et gravior. Tertio die considerationis tertiae deprehendit se gravia pertulisse de sententia propria, sed graviora exspectare debere de sententia divina. Hic est ille dies tertius in quo, testante Scriptura, dolor solet esse gravissimus. Quantus enim putas dolor mentem transverberat cum diligenter considerat malum quod pertulit, malum quod commisit, malum quod promeruit, malum quod pertulit exterius in cruciatu corporis, malum quod contraxit intrinsecus in reatu criminis, malum quod promeruit divinitus in conspectu Creatoris. Profecto non solum graviter, sed etiam gravissime doluit quisquis inutiliter circumcisorum ad hanc diem pervenire potuit.

Chapter 55 of 87