Caput LXVI. Quomodo virtutes in vitia vertantur nisi per discretionem moderentur.
Sic et de aliis affectibus credere debemus, periculosos quidem esse, nisi eos intra aequitatis metas coerceamus. Certe quam malum sit dolorem et spem modum excedere ex praedicto Simeonis et Levi facto facile possumus advertere: de quibus per Jacob dicitur: Maledictus furor eorum quia pertinax, et indignatio eorum quia dura (Gen. XLIX). Caute ergo circa omnes debet custodiri, ut non solum sint ordinati, sed etiam moderati. Timor enim nimius saepe cadit in desperationem, dolor nimius in amaritudinem, spes immoderata in praesumptionem, amor superfluus in adulationem, laetitia supervacua in dissolutionem, ira intemperata in furorem. In hunc itaque modum virtutes in vitia vertuntur, si per discretionem minime moderentur. Videsne quemadmodum caeterae omnes virtutem discretionis requirant, ne virtutis nomen amittant.
Chapter 66 of 87