Skip to the text

Caput L. Quomodo verecunda mens modestiae metas transgreditur, cum per superbiam et vanam gloriam corrumpitur.

O quam multi usque hodie sunt qui, quod pro Deo facere voluerunt, saepe pro amore Dinae efficere non differunt, et pudendorum superflua, quae pro Deo amputare debuerant, orta confusionis occasione, pro evitando verecundiae detrimento amputare non tardant, et malunt in amputandis vitae suae superfluis circumcisionis molestiam subire, quam impudentes videri, et sine verecundia esse! Sed quis est Sichem, vel quis pater ejus? Vel quid sibi volunt hujusmodi nomina Sichem, quod interpretatur humerus vel labor, et Emor quod sonat asinus? Sed si eorum facto consulimus, qui sint citius invenimus. Qui enim sunt qui solent non tam pro Deo quam pro Dina, non tam pro conscientia quam pro verecundia pudenda sua circumcidere: qui, inquam, alii erunt, quam amor propriae excellentiae et amor vanae gloriae. Talis filius de tali patre, de amore propriae excellentiae amor vanae gloriae. Attende nunc ergo hunc Emor, quam sit stultus; et invenies quam recte nuncupetur asinus. Videamus ergo unde extollitur, unde glorietur. Si de eo quod non habet, sed habere se credit, hac, quaeso, stultitia quid stultius excogitari potest? Si autem habet, audiat quid ei Apostolus dicat: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. IV.) Et quidem accepisse non accipientis, sed veraciter est gloria dantis. Quid enim habet homo proprium nisi peccatum? Et quale erit gloriari de malo proprio, sive de bono alieno? Talis itaque gloriator, quam vere est stultus, tam recte appellatur et asinus. Sed et quod Sichem humerus vel labor dicitur, ad idem pertinere videtur. Humeris enim onera portamus, et hoc agendo utique laboramus. Supponit itaque Sichem humerum suum ad portandum, et libenter desudat, sed ad solum nomen sibi faciendum. Recolamus modo quod de Issachar legimus: Issachar, inquit, asinus fortis vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima, et supposuit humerum suum ad portandum (Gen. XLIX). Ibi Issachar asinum se reputat, et humerum suum ad portandum inclinat. Hic Emor asinus dicitur, et Sichem laboriosum humerum habere demonstratur. Videtis quia quidquid agitur pro laetitia vera, totum exercetur pro laetitia vana. Issachar laborat pro requie quam vidit. Sichem pro laudis vanitate quam concupiscit. Recte tamen non laboriosus, sed labor appellatur, quia per suum laborem ad veram requiem non perducitur. Quod autem recte labor dicatur, testatur labor hypocritarum, qui tantum laborant pro adipiscendo vano favore hominum.

Chapter 50 of 87