Skip to the text

Caput LVII. Quomodo, vel quam caute per exprobrationem peccati vel per exactionem debiti, debeat corrupta mens flagellari.

Sed considerandum est iterum quod saepe in eo quod fortiter agunt, modum justi libraminis excedunt, quod facile convincimus ex hoc eorum opere quod inter manus habemus. Arreptis enim gladiis, confoederatos sibi societatis pacto violenter occidunt, et pro unius pudicitia violata, tot virorum tam subitam stragem fecerunt. Gladius Simeonis exprobratio, gladius Levi est exactio. Solet enim Simeon corruptae menti exprobrare vehementer malum quod fecit, Levi vero solet vehementer exigere bonum quod fieri oportuit. Quid igitur aliud est eos his gladiis pugnare, quam exprobrationis et exactionis stimulis mentem flagellare? His stimulis quorumdam mens vehementer accensa, saepe inconsolabiliter plangit ea etiam quae nullo modo potest evitare. His stimulis exagitata ea etiam saepe inchoare praesumit, quae nullatenus valet consummare. Hinc illa quorumdam immoderata tristitia; hinc illa etiam indiscreta abstinentia, quae non solum vires corporis, verum etiam evacuant virtutem mentis. Quosdam etenim, saeviente Simeone, vidimus tam irrationabili tristitia absorberi, ut nullius possent aliquatenus consolatione relevari. Alios cognovimus per immoderatam abstinentiam tam graviter corruisse, ut nulla postmodum deliciarum copia, nulla coquorum diligentia posset eis satisfacere. Ecce bellatores isti (Simeon loquor et Levi) quomodo pugnant, qualiter se vindicant. Quid est enim aliud eos, arreptis gladiis, Dinae amatores interficere, quam exprobratione inevitabilium vel exactione impossibilium eo usque non solum vires corporis, verum etiam vigorem mentis attenuare, ut pro humana saltem verecundia non possit se mens a suis excessibus temperare? Unde eis recte per Jacob dicitur: Simeon, et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia, in consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu eorum non sit gloria mea (Gen. XLIX). O quales bellatores, qui dum fortiter egisse videri volunt, pacis suae socios tam crudeliter quam violenter occidunt! Vasa iniquitatis bellantia, sed in consilium eorum non veniat anima mea. O viros inconsultos, qui dum hic praesumunt quod efficere non possunt, illud etiam amittunt quod efficere potuerunt! In consilium ergo eorum non veniat anima mea, et in coetu eorum non sit gloria mea. Non est bona gloriatio ambulare in magnis, et in mirabilibus super se, quo possit quasi de sua gloriari virtute. Non est, inquam, hujusmodi bona gloriatio. In coetu ergo eorum non sit gloria mea: Quia, inquit, in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum (ibid.).

Chapter 57 of 87