Caput LXII. Quibus modis timor mensuram aequitatis transgreditur.
Duobus autem modis hic filius aequitatis mensuram saepe supergreditur, aut quia circa unum aliquid minus extenditur, aut quia ad innumera, vel etiam inutilia passim dilatatur. Quis neget Judam post proditionis scelus jure timere debuisse? Sed illud in eo quis non videat supra omnia exsecrabile fuisse, quod, dum in suo timore modum servare noluit vel nescivit, semetipsum desperando malum quod corrigere potuit, detestabiliori exitu quam exordio cumulavit? Sed illa timoris nimietas quae se passim ad multiplicia rerum effundit facilius decipit: perfectis etenim viris quandoque subrepit. Quis namque praelatorum quamlibet perfectus dum subjectis suis vitae necessaria providet, ita sollicitudinis suae curas temperet, ut pro adversis rerum casibus nunquam plus justo formidet? Pertinet autem ad Ruben tunc tantum timor hujusmodi, cum surgit quidem, et non ex amore mundi, sed de dilectione proximi. Sed quis enumerare sufficiat omnes ancipites incommodorum casus hinc indeque surgentium, pro quibus eum trepidare cogit et si non sua, suorum saltem infirmitas subjectorum? Et quis non videat quam sit difficile, imo quam pene impossibile justae formidinis metas nunquam excedere? Inde fit saepe ut quanto quis prudentior, tanto inveniatur et sollicitior; et quanto quisque novit perspicacius circumstantium periculorum casus ancipites prospicere, tanto cogitur timidae sollicitudinis suae habenas multiplicius relaxare. De quo et illud convenienter intelligitur quod a Ruben per Jacob dicitur: Effusus es sicut aqua, non crescas (Gen. XLIX). Solet enim per aquam quandoque carnis prudentia, sicut per vinum intelligi saepe specialis intelligentia. Haec aqua cuique tunc in vinum vertitur, quando aspirante Deo, per exterioris scientiae scalam ad invisibilium intelligentiam sublevatur, quando invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I). Hujusmodi cuique aqua eo amplius abundat, quo ejus animus in exteriorum scientia copiosius se dilatat. Haec utique aqua quanto uberius excrescit, dum omnia caute circumspicit, tanto procul dubio formidolosae sollicitudinis silvam densiorem gignit, et latius expandit, unde recte hic dicitur: Effusus es sicut aqua, non crescas. Cavendum itaque summopere est, cum mundanae scientiae aqua abundat, ne multiplicis sollicitudinis timor ultra mensuram excrescat.
Chapter 62 of 87