Caput LVIII. Quomodo per nimiam afflictionem mens quandoque usque ad impudentiam effrenatur.
Quid per virum nisi vigor mentis? quid per murum nisi disciplina intelligitur corporis? Vir itaque ille amator Dinae tunc veraciter occiditur, quando per afflictionem nimiam vigore mentis exhausto, usque ad apertam impudentiam animus effrenatur. Tunc amator Dinae absque dubio gladio perit, quando per afflictionis nimietatem vigor mentis eo usque deficit, ut a suis, ut dictum est, excessibus pro humana saltem verecundia se temperare non possit. Tunc murus destruitur, quando per immoderatam abstinentiam rigor prioris disciplinae penitus dissipatur. Sed hoc est in hujusmodi bellatoribus prae omnibus admirabile, imo supra omnia detestabile, quod nullius unquam quamlibet prudentis viri consilio acquiescunt, imo nec propriae saltem experientiae cedunt, nec tunc quidem cum jam incipiunt et corpore deficere, et corde tabescere. Quorum pertinacia maledictionis jaculo percutitur, cum ad illos per Jacob dicitur: Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio corum, quia dura (Gen. XLIX). Mirabilis pertinacia, sed non minor insania, ab impetu cursus sui, a devio erroris sui, nonnisi solo impossibilitatis freno posse retineri. Ecce quomodo praeliari norunt vasa iniquitatis bellantia, ecce quanta faciunt, ecce quanta fiunt pro Dina. Pro Dina masculi circumciduntur, pro Dina circumcisi perimuntur. Totum hoc fit pro Dina, totum pro humana verecundia.
Chapter 58 of 87