Caput LXXIII. Quam sit arduum, vel difficile gratiam contemplationis obtinere.
Sed scimus nihilominus (nam et hoc, Scriptura docente, didicimus): Quia spes quae differtur, affligit animum (Prov. XIII). Nihil enim sic afficit animum, quomodo impatiens desiderium. Quid autem hujus visionis dulcedine expetitur salubrius? quid sentitur suavius? quid animus experitur jucundius? Novit hoc Rachel, nam nec rationem hoc latere potest, quia in hujus suavitatis comparatione omnis dulcedo amare est. Hinc est quod nec studium suum laxare, nec desiderium suum temperare potest. Hinc illa tanta parientis anxietas et doloris immensitas. Unde namque putas tanta doloris magnitudo, nisi ex indesinenti studio, et impatienti desiderio? Crescit quotidie, et ex desiderio labor, et ex labore dolor. Augmentatur assidue, et ex studio desiderium et ex desiderio studium. Scit tamen Rachel hoc negotium supra vires suas esse, nec tamen valet studium suum, vel desiderium temperare. Ad tantam namque gratiam, nunquam pertingit mens per propriam industriam. Dei est hoc donum, non hominis meritum. Sed absque dubio talem, tantamque gratiam accipit nemo, sine ingenti studio et ardenti desiderio. Novit haec Rachel, et idcirco studium multiplicat, et desiderium suum quotidianis incrementis acrius inflammat. In tanta namque quotidiani conatus anxietate, in hujusmodi doloris immensitate, et Benjamin nascitur, et Rachel moritur, quia cum mens hominis supra seipsam rapitur, omnes humanae ratiocinationis, angustias supergreditur. Ad illud enim quod supra se elevata, et in extasi rapta, de divinitatis lumine conspicit, omnis humana ratio succumbit. Quid est enim Rachelis interitus, nisi rationis defectus?
Chapter 73 of 87