Skip to the text

Caput LXX. De multiplici officio verae discretionis.

Pertinet itaque ad Joseph non modo hoc vitium sed quodlibet insidians malum, et latens adhuc provide circumspicere, caute praevidere, callide deprehendere, citius detegere, acerbius arguere. Ad officium Joseph spectat cura, et custodia omnium fratrum suorum, ad ipsum spectat disciplina singulorum, ad ipsum dispositio gerendorum, ad ipsum providentia futurorum. Ad ejus officium pertinet diligenter attendere, frequenter discutere, quantum animus quotidie proficiat, vel quantum forte deficiat, quibus cogitationibus magis incursetur, quibus affectibus frequentius tangatur. Ipse Joseph debet non solum vitia cordis, verum etiam invalitudines corporis perfecte cognoscere, et secundum quod unumquodque exigit, salutis remedia quaerere, quaesita adhibere. Ipsum nosse oportet non solum vitia sua, sed et gratiarum munera et virtutum merita, sed et ipsa diligenter distinguere, et quae sint bona naturae, vel quae dona gratiae subtiliter pensare. Promptum habere debet quibus tentationum machinis malignus eum spiritus impugnet, quantis spiritualium gaudiorum consolationibus abundet, quam frequenter divinus eum spiritus visitet, quomodo ab ipso cum sit unus non tamen uniformiter, eodemque modo semper tangitur, sed nunc spiritu sapientiae, nunc spiritu intellectus, nunc spiritu consilii, vel aliis quibuslibet ejus affectibus repletur. Et ut totum breviter concludam, debet hic noster Joseph totum interioris et exterioris hominis statum et habitum inquantum possibile est, plene cognoscere, nec solum qualis sit, verum etiam qualis esse debeat subtiliter quaerere, diligenter investigare

Chapter 70 of 87