Skip to the text

Caput LXI. Quod affectus ordinati veraciter sunt boni, si sunt et moderati.

Sciendum autem quod affectus isti tunc veraciter creduntur boni, quando sunt non solum ordinati, sed etiam moderati. Saepe namque cum discretionis moderamen excedunt, virtutis nomen amittunt. Sed hoc fortassis melius per exemplum ostendemus, si de ipso fratrum primogenito exempla sumamus. Certe si timor immoderatus periculosus non esset, Jacob ad Ruben loquens minime dixisset: Effusus es sicut aqua; non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus (Gen. XLIX). Si per Ruben debemus ordinatum timorem intelligere, cur, quaeso, jubet eum Jacob non crescere, nisi quia malum est in quolibet ordinato timore modum aequitatis excedere?

Chapter 61 of 87