Caput LXVII. Quomodo, vel quam sero oriatur discretio cum sit prima proles rationis.
Hic est ille Joseph qui quidem sero nascitur, sed a patre plus caeteris amatur. Quis enim nesciat vera bona animi sine discretione nec posse acquiri, nec posse conservari? Merito ergo illa virtus singulariter diligitur sine qua nulla conquiritur, nulla consummatur, nulla conservatur. Sed vix sero talem filium accipere meremur, quia ad discretionis perfectionem non sine magno usu, nonnisi per magna experimenta erudimur. Prius non oportet in singulis virtutibus exerceri, et quid in unaquaque possimus experiri, quam possimus de omnibus plenam scientiam percipere, et de singulis sufficienter judicare. Multa quidem de discretione legendo, multa discimus audiendo, multa ex insito nobis rationis judicio: verumtamen nunquam de hac ad plenum erudimur sine experientiae magisterio. Post omnes sequi oportet qui de omnibus judicare debet. Primum ergo est ut satagamus singulis virtutibus studium frequens impendere, quod dum facimus, necesse est nos saepius cadere: oportet ergo nos saepe resurgere, et per frequentem lapsum addiscere qua vigilantia, qua cautela oporteat virtutum bona aquierere vel custodire. Sic sic dum longo usu virtutum disciplina addiscitur, quandoque mens diu exercitata ad plenam morum discretionem perducitur, et quasi de nato Joseph jure laetatur. Ante hujus nativitatem ejus fratres dum adhuc omnia sine discretione agunt, quanto ultra vires suas multa praesumunt, tanto saepe deterius, atque deformius ruunt. Unde est, sicut jam diximus, quod post eos Dina nascitur, quia frequenter deformem lapsum pudoris confusio comitatur. Sed post natam Dinam et quasi per confusionis ignominiam fratres sui inveniunt, et per experimentum addiscunt, nihil melius esse quam consilio regi: Quia melior est vir prudens viro forti (Prov. XVI). Vir enim prudens loquitur victorias, et qui cum consilio cuncta agit, in aeternum non poenitebit (Prov. XXI). Cum igitur consilii necessaria utilitas per experimentum cognoscitur, et per studium attentius quaeritur et invenitur, Joseph quodammodo nascitur, per quem virtus discretionis intelligitur. Patet autem ratio cur ancillarum nulla, cur nec ipsa quidem Lia, sed Rachel sola potuerit talem filium gignere, siquidem non est sensualitatis, non imaginationis, non denique ipsius affectionis, sed solius est rationis discernere sicut et intelligere. Si igitur per Rachel rationem intelligimus, cur nonnisi de Rachel Joseph nasci possit citius invenimus, quia quod de sola ratione discretio oriatur minime dubitamus. Talis proles de tali matre. Joseph de Rachele, discretio de ratione.
Chapter 67 of 87