Caput LI. Quomodo verecunda mens ab intentionis suae rectitudine dejicitur.
Hic itaque est ille Sichem qui egredienti Dinae occurrit, oppressamque corrumpit. Integritatem ergo quam intus fortassis conservare potuit, egressa amittit. Nam quoniam verecundiae venustas ab omnibus fere commendatur, laudatur, amatur, Dinam egredientem et intima sua deserentem, et quae eam humiliare consueverat infirmitatis suae memoriam cito obliviscentem, subito hominum laudes excipiunt, et eam, dum favoribus demulcent, corrumpunt. Dum enim in oblata laude delectatur, quid aliud quam per Sichem (amorem videlicet vanae gloriae) corrumpitur? Verumtamen tunc Dina corruptionis suae damna violentia quadam potius quam voluntate patitur, cum blandienti pravae delectationi quantum potest reluctatur. Toties enim Sichem quasi nolentem opprimit, quoties mentem corruptionis suae confusionem erubescentem, et idcirco fortiter reluctantem, etiam invitam usque ad turpem delectationem trahit. Sed quid putas causae accidit quae eam sua intima deserere, et ad exteriora vagari compulit, nisi quod saepe dum infirma nostra nimis erubescimus, unde forte alii easdem infirmitates in se sentiant, mirari incipimus, et videtur nobis quoddam solatii genus invenisse, si deprehendamus nos in nostra saltem dejectione vel socios habere? Inde fit ut incipiamus aliorum studia curiosius quaerere, nunc vultum, nunc gestum, totiusque corporis habitum frequenter circumspicere, eorum occulta ex aliorum relatu libenter addiscere. Dum igitur Dina in aliis animarum statum ex signis exterioribus deprehendere nititur, quid aliud quam sua deserens ad videndas mulieres foras egreditur, forisque vagatur? Dum ergo Dina mulierum formas curiose circumspicit, alias multum, alias minus pulchras nimirum invenit. Et dum secum tacita saepe comparat, quam multas pulchritudinis suae magnitudine longe antecedat, quid mirum si appetitus eam vanae gloriae vehementius pulsat? Cujus impetum dum resistendo repellere non sufficit, quid aliud quam viribus Sichem victa succumbit?
Chapter 51 of 87