Caput LII Quomodo sub uno eodemque tempore unde una corrumpitur, inde aliae virtutes quandoque nutriuntur.
Notandum sane quod uno eodemque tempore et Dina corrumpitur, et ejus in suis pecoribus pascendis fratres occupantur. Mens etenim quae charitate caeterisque virtutibus pollet, sicut de suis malis dolere, sic et de proximorum bonis gaudere solet. Dum igitur proximorum vitam lustrando eorum bona considerat, suaque cum illorum bonis comparat, sicut non potest suis saepe favoribus non favere, sic et de aliorum eam bonis congratulari erit necesse. Mens utique pia dum aliorum profectum, aliorum defectum, horum infirmitatem, illorum perfectionem diligentius intuetur, variis nimirum, nunc his, nunc illis vicissim affectibus tangitur. Incipit ergo pro aliis timere, pro aliis dolere, de his bona, de illis meliora sperare. Videt in aliis quae diligat pro quibus et gaudeat invenit, et in quibusdam quae juste abhorreat, pro quibus et juste dolere debeat. In hunc itaque modum dum affectus boni simplicibus cogitationibus alludunt, quae ex inspecta et sibi complacita proximorum disciplina hinc inde occurrunt, quid aliud fratres Dinae, filii Liae, quam pecora sua pascunt? Videsne quomodo uno eodemque tempore aliud verus amor proximi, atque aliud operatur vanus amor sui? Verus amor proximi pascendis pecoribus fratrum pascua praestat, vanus amor sui corruptionis Dinae occasionem administrat. Quod autem res patrem non latet, etiam priusquam ad fratres sermo perveniret, quid aliud nobis insinuat, nisi quod corruptelae notitia animum prius per cogitationem quam per affectum pulsat? Sed cum res diutius in corde versatur, saepius per cogitationem replicatur, quandoque usque ad intima cordis penetrat, cordisque affectum transverberat. Cum igitur rei sollicitudine animus afficitur, variisque affectibus vicissim tangitur, jam usque ad filios Liae, fratres autem Dinae sermo pervenisse non dubitatur.
Chapter 52 of 87