Skip to the text

Caput LIII. Cum quanta instantia, vel cautela corrigenda sit intentio depravata.

Sed quomodo putas insaniunt, cum sororis suae corruptionem jam ignorare, vel saltem dissimulare ulterius non possunt? Quid enim de eis ait Scriptura, nisi quod irati sunt vade; et iterum quod essent soevientes ob stuprum sororis suae? (Gen. XXXIV.) Docet utique nos haec fratrum ira, vel potius insania, quantum sibi debeat quisque irasci, qualiter indignari, quomodo seipsum arguere, quam acriter increpare, cum se agnoscit conscientiam suam inani gloriatione foedasse. Debet ergo, quicunque est, ad sanandum mentis tumorem infirmitates suas ante oculos ponere, et culpas suas, sine quibus nemo hanc vitam transigit, ad memoriam revocare, quam inhonesta saepe in opere, quam indigna in ore, quam immunda versetur in cogitatione diligenter attendere, ut inde manifeste colligat quam multa in suis moribus invenire queat quae jure debeant amputari, si vere vult, et non impudenter gloriari. Cum igitur hujusmodi conditionis retractatio mente revolvitur, quid aliud quam cum filio Emor circumcisionis pactum statuitur. Nam quid est aliud dicere: Morum tuorum pudenda abscinde, quam masculorum tuorum praeputia circumcide? Et quid est dicere: Alioquin non poteris non impudenter gloriari, quam alioquin non poteris Dinae copulari? Si enim Sichem gloriatio, si digna verecundia, quid aliud erit gloriatio impudens, gloriatio sine verecundia, quam Sichem sine Dina? Recte autem inveteratae consuetudines quae difficile superantur, per masculinum sexum designantur. Isti sunt mares quos fratres Dinae circumcidi voluerunt; teste tamen Scriptura hanc circumcisionis conditionem Sichem in dolo proposuerunt. Ecce, ut facile advertere possimus, nullo modo marito tali sororem suam dare disponebant, et quamvis propositae conditionis conventionem explere potuisset, nullatenus tamen eum tali matrimonio dignum judicabant. Et quidem etiam si possemus omnia inhonesta nostra de nostra penitus vita amputare, et ab omnibus omnino mundari, nihilominus tamen deberemus non de nostris meritis, sed tantum in Domino gloriari. Et idcirco fortassis fratres Dinae dura ei proponebant, ut eum de sororis suae copula omnino desperarent. Sed paratior est Sichem quaelibet, vel quamlibet aspera tolerare quam adamatae Dinae divortia sustinere. Et fit quidem saepe quod et superius praelocuti sumus, ut ea quae ab animo extorquere non potuimus, quando pro Deo illa facere disponebamus, eadem nobis ipsa sit facile perficere, cum pro eis timeamus incurrere detrimenta verecundiae.

Chapter 53 of 87