Caput LXIX. Quam sit utile et item quam sit difficile discretioni perfecte obtemperare.
Quanta autem hujus virtutis sit excellentia testantur ipsa Joseph somnia, testantur patris ejus verba, ubi legitur: Nunquid ego, et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? (Gen. XXXVII.) Hunc Joseph et pater, et mater, et fratres adorant, quia aut spontanea voluntate, aut coacti necessitate quandoque discretioni obtemperant. Per discretionem siquidem sol ille mundi intellectualis interior ille oculus cordis intentio videlicet mentis dirigitur, per discretionem de qua oritur subtilitas rationis acuitur, per discretionem illa tota virtutum fraterna germanitas modificatur, et virtutum quaelibet quae ejus consilio non acquiescit, quae se discretioni, non subdit, citius virtutis nomen amittit. Ipse est qui fratrum suorum negligentias non negligit, ipse est qui eorum excessus arguit. Ipso praesente, non licet eis quidquam ultra vires praesumere; ipso praesente, nihil per negligentiam praetermittere. In ejus praesentia non eis licet sive ad dexteram sive ad sinistram declinare, nil segniter, nil praecipitanter agere, nil ante tempus praesumere, nil ultra temporis opportunitatem differre. Hinc illa inter ipsum et fratres discordia gravis, et ita pene implacabilis, de qua Scriptura non tacet, cum manifeste pronuntiet, qui oderant eum fratres sui, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Monita enim Joseph videntur eis valde gravia, dura instituta, consilia importabilia. Quid enim durius, quid difficilius, quam nil faciendum negligere, et in omni suo facto nunquam modum perturbare, nunquam ordine confundere, nunquam mensuram excedere? Crede mihi, nihil a se animus difficilius extorquet, quam ut in omni affectione sua modum servet. Saepe etenim fratres Joseph magnum aliquid molientes dum eis undique acclamatur: Euge, euge, solent non solum ad inutilia, verum etiam ad impossibilia conatus sui manus extendere. Frequenter siquidem animi affectus ex hujusmodi adulantium acclamatione, ad immoderatam praesumptionum audaciam effrenatur, imo etiam multoties mentis intentione depravata usque ad hypocrisis crimen deducitur atque dejicitur. Hoc est illud crimen pessimum et prae caeteris abominandum quia Deo prae omnibus odiosum, de quo Joseph fratres suos apud patrem suum accusat, sicut Scriptura ipsa manifeste declarat, cum dicit: Accusavit Joseph fratres suos apud patrem crimine pessimo (Ibid.). Vitium quod Deus singulariter detestatur, nullum aliud quam hypocrisis rectius intelligitur. Augustino namque attestante, simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas. Hoc vitium per Joseph detegitur, quando insidians malum per discretionem deprehenditur, et arguitur. Hoc vitium tunc filios corrumpit, hoc vitium tunc pater corrigit, quando affectum tangens durius pulsat, diutius occupat, verumtamen animum usque ad consensum non inclinat.
Chapter 69 of 87