Skip to the text

Caput LXVIII. De discretionis utilitate, vel ejus proprietate.

Hic est ille Joseph qui solus inter fratres tunica talari vestitur, quia sola illa actio ad consummationis talum debitique finis terminum perducitur, quae per discretionis prudentiam moderatur. Hic est ille Joseph qui a patre plus cunctis fratribus amatur, quia cunctarum virtutum virtus custos caeteris jure praefertur. Hic est ille Joseph sommiator somniorumque interpretator; quia vera discretio in ipso tentationis articulo, inter ipsa suggestionum phantasmata ex eorum qualitate futura pericula deprehendit, et aliis quibuslibet ad cogitationum suarum confessionem imminentium malorum insidias detegit, et de futuris periculis cautos reddit. Hic est Joseph quem aemulantur sui, venerantur alieni, quem vendunt Hebraei, emunt Aegyptii, quia citius consilio acquiescunt, faciliusque alienae prudentiae cedunt erroris sui tenebras cognoscentes, quam de justitia sua, vel prudentia praesumentes. Hic est ille Joseph sponsus virginis, amator, non violator castitatis, quia discretio custos non corruptor esse solet internae puritatis. Hic est ille puer, et nuntius qui beato Job in omni persecutione sua solus remanere potuit, qui ei perpetrata damna statim renuntiare studuit, quia nisi per discretionem, virtutum damna animus nec cognoscit, nec corrigit. Nescit puer ille cum pereuntibus perire; nescit discretio per rerum detrimenta, per tentationum augmenta deficere, sed proficere. Quanto enim acrioribus tentationibus urgemur, quanto crebrioribus periculis exercemur, tanto perfectius ad discretionem erudimur, et saepe aliarum virtutum damna, discretionis sunt lucra. Novit itaque Joseph non solum cum crescentibus crescere, non solum cum proficientibus proficere, verum etiam ex fratrum defectu ad profectum tendere, et ex aliorum detrimentis prudentiae lucra acquirere. Merito talis filius Joseph nuncupatur, Joseph siquidem augmentum interpretatur. Unde recte de ipso per patrem ejus dicitur: Filius accrescens Joseph, filius accrescens, et decorus aspectu (Gen. XLIX). Recte itaque augmentum nominatur, recte filius accrescens dicitur qui semper augmentatur, cujus incrementum usque in finem non finitur.

Chapter 68 of 87