Skip to the text

Caput LXXVII. Quod frustra nitimur ad summa sine praeveniente gratia.

Videsne quod nonnisi veritas in hunc montem deducit, et adducit? Ipsa ducit, ipsa est quae perducit. Libenter sequor veritatem non habeo suspectum talem ducem. Novit veritas ducere, nescit veritas seducere. Sed quid est veritas? Quid tu dicis, doctor bone, doctor Christe, quid est veritas? Ego sum, inquit, via, veritas et vita (Joan. XIV). Sequatur ergo veritatem, qui vult ascendere in montem. Sequere Christum, quicunque cupis ascendere in montem istum. Docente evangelista, didicimus? Quia assumpsit Jesus discipulos suos, Petrum videlicet, Jacobum et Joannem, et duxit eos in montem excelsum seorsum (Matth. XVII). Ducuntur ergo discipuli Jesu sursum et seorsum, ut possint apprehendere montem istum excelsum. Via ardua, via secreta et multis incognita, quae ducit ad montis hujus fastigia. Illi soli ut arbitror, sine errore currunt, illi soli sine impedimento perveniunt, qui Christum sequuntur, qui a veritate ducuntur. Quisquis ad alta properas, securus eas, si te praecedit veritas: nam sine ipsa frustra laboras. Tam non vult fallere, quam non valet veritas falli. Christum ergo sequere, si non vis errare.

Chapter 77 of 87