Caput LXV. De principalitate timoris, et aliis affectibus qui quibus principentur.
Primus, inquit, in donis, major imperio. Inter omnia Dei dona quae ad salutem hominis spectare videntur primum et principale donum bona voluntas esse cognoscitur, per quam in nobis divinae similitudinis imago reparatur. Quidquid homo agat, bonum esse non potest, nisi ex bona voluntate procedat. Quidquid ex bona voluntate fit, malum esse non poterit. Sine bona voluntate omnino salvari non potes, cum bona voluntate omnino perire non potes. O donum mirabile! o donum singulare! Hoc est illud primum, vel principale donum quod primogenito Ruben tribuitur, quia absque dubio per timorem Domini voluntas mala in bonam commutatur. Cur itaque primus in donis non sit qui primum et principale donum accipit? Primum quia a bona voluntate bonum omne inchoatur; principale, quia bona voluntate hominibus utilius nihil datur. Primus in donis, major imperio. Quis hunc Ruben prae caeteris imperio majorem esse neget, qui caeteris omnibus fratribus suis persaepe etiam imperare solet? Ante ejus conspectum Levi cedit, quia superveniente timore spes cadit, ad ejus imperium saepe Judas secedit. Zabulon accedit quia, cogente timore, saepe charitas refrigescit, odium exsurgit. Ad nutum ipsius Issachar egreditur, et Simeon ingreditur, quia subintrante timore, saepe et gaudium excluditur, et dolor admittitur. Vidimus quomodo Ruben quandoque fratribus suis etiam imperare consuevit, videamus quomodo imperium suum prae caeteris latius extendit. Certe alia sunt quae amamus, alia sunt quae odio habemus, sed pro utrisque timere solemus, dum saepe ista amittere, illa formidamus incurrere. Dividunt itaque Judas, et Zabulon inter se regnum, sed Ruben se extendit ad totum, quia verus amor ad sola bona, verum odium ad sola mala, timor se effundit ad hoc, et ad illa. Zabulon in partis suae partem fratrem suum admittit Simeonem. Pro adversis siquidem dolemus, sed non pro omnibus, quia non omnia sustinemus. Levi quam Judas imperio est minor, multo tamen quam Issachar imperio est major. Plura enim sunt quae debemus diligere, quam quae audeamus sperare. Sed constat nihilominus copiosiorem esse materiam sperandi quam gaudendi, quia habita de quibus gaudemus pauca sunt ad ea quae habenda speramus. Judas itaque et Zabulon imperii sui magnitudine caeteros fratres vincunt, verumtamen ad mensuram Ruben extendere se minime possunt. Omnes itaque Ruben antecedit, qui caeteros primus longe post se relinquit. Omnia enim quae constat homines amare, sperare, odisse, pro quibus dolere, vel gaudere solent, multiplicis timoris causas ex se gignere valent. Saepe etenim circa unam rem quam diligimus, plures timendi causas invenimus. Quot modis siquidem perdi potest, tot timoris occasiones dare potest. Multum itaque regnum suum Ruben iste dilatat, sed vires ei administrat, non solum multiplicitas occultorum, sed etiam mutabilitas apparentium. De quo enim securus esse possum, qui nil habeo quod perdere non possum? Quando hic ad scientiae certitudinem pertingo, qui innumerabiliter plura nescio quam scio? Quia igitur timor caeteris affectibus latius diffunditur, recte Ruben fratrum comparatione imperio major esse perhibetur. Et ne crescat a patre suo prohibetur, sed eo videlicet tempore quo sicut aqua diffusus erat, quando jam patris cubile ascenderat, stratumque ejus jam maculaverat: Ruben, inquit, primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium doloris mei, primus in donis, major imperio, effusus es sicut aqua, non cresces, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Ecce Ruben quantum malum praesumpsit, quia ultra modum excrevit. Cito magnum periculum incurritur, si timor noster per discretionem non moderatur.
Chapter 65 of 87