Skip to the text

Caput LXXIV. De illo contemplationis genere, quod est supra rationem.

Benjamin itaque nascente, Rachel moritur, quia mens ad contemplationem rapta, quantus sit humanae rationis defectus experitur. Nonne Rachel mortua tunc erat, et omnis humanae rationis sensus in Apostolo defecerat, cum dicebat: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit (II Cor XII). Nemo ergo se existimet ad illius divini luminis claritatem, argumentando posse penetrare; nemo se credat humana illud ratiocinatione posse comprehendere. Si enim aliqua argumentatione adiri potuisset lumen illud divinum, utique inaccessibile non fuisset. Denique Apostolus gloriatur, ad illud se non quidem, isse, sed absque dubio raptum fuisse: Scio, inquit, hominem, sive in corpore, sive extra corpus; nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium coelum (ibid.). Sed quod est coelum hoc tertium quod est inter terram et coelum, hoc est inter corpus et spiritum. Sed alia est dignitas spiritus humani, alia autem spiritus angelici, et longe alia est excellentia spiritus divini. Humani siquidem spiritus dignitatem qui subjacet poenae et culpae longe supergreditur utriusque expers, excellentia scilicet angelicae naturae, sed incomparabiliter, utrosque praecedit spiritus ille qui fecit utrumque. Ad horum igitur coelorum quodlibet cujusvis animus, tunc veraciter exigitur, quando terrenarum cogitationum ima deserens, in eorum contemplatione defigitur. Ad primum itaque coelum pertinet cognitio sui, ad tertium autem pertinet contemplatio Dei. Ad hoc itaque tertium coelum quis putas ascendit, nisi qui et descendit Filius hominis qui est in coelo, itaque et si sint qui ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos, non tamen ascendunt nisi forte ad primum et secundum, non enim possunt usque ad tertium. Ad hoc utique coelum homines rapi possunt: nam ipsi ascendere omnino non possunt. Possumus tamen illa quae in hac vita haberi potest, Dei cognitionem, tribus gradibus distinguere, et secundum triplicem graduum differentiam per tres coelos dividere. Aliter siquidem Deus videtur per fidem, aliter cognoscitur per rationem, atque aliter cernitur per contemplationem. Prima ergo visio ad primum coelum, secunda ad secundum, tertia pertinet ad tertium. Prima est infra rationem, tertia supra rationem. Ad primum itaque et secundum contemplationis coelum, homines sane ascendere possunt, sed ad illud quod est supra rationem, nisi per mentis excessum supra seipsos rapti nunquam pertingunt. Quod autem per Benjamin illud contemplationis genus, quod supra rationem est, intelligere debeamus, ex matris ejus morte convenienter satis conjicere possumus.

Chapter 74 of 87