Caput LXXVI. Quam sit rarum, vel quam jucundum, spirituales theorias in usum adducere et in oblectamentum vertere.
O quam rari sunt, vel quia nolunt, vel quia nequeunt qui hucusque ascendunt. Rarum valde in hunc montem ascendere, sed multo rarius in ejus vertice stare, et ibi moram facere; rarissimum autem ibi habitare et mente requiescere: Quis, inquit, ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? (Psal. XXIII). Prius ascendere est, postea stare. In stando quidem labor, sed in ascendendo major. Multi quidem in ipsa ascensione defecerunt, propter nimium laborem ascendendi, multi ab arduo ejus vertice ocius descenderunt, propter laborem standi. Hoc fortassis eis intolerabile videbatur, quoniam non solum in hunc montem, nisi per magnum laborem non ascenditur, verum etiam sine magna difficultate ibi immorari non datur. Sed forte jam ascendisti, jam ibi stare didicisti, nec hoc sufficiat tibi. Disce ibi habitare et mansionem facere, et qualicunque mentis evagationem abstractus illuc super redire. Absque dubio per multum usum quandoque vertetur tibi in oblectamentum, intantum, ut absque ulla laboris difficultate possis ibi assiduus esse, quinimo poena potius tibi sit alibi, quam ibi moram aliquam facere. Mira jucunditas in hoc monte sine labore morari posse. Petro attestante, qui tanta et tam insolita suavitate allectus, exclamat: Bonum est nos hic esse (Matth. XVII). O felicem qui potuit in hunc montem ascendere, et mente requiescere! O quam magnum! O quam rarum! Domine quis habitavit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? (Psal. XIV.) Et quidem magnum est ascendere posse et stare; majus tamen est posse inhabitare, posse requiescere. Ascendere et stare, est virtutis; inhabitare et requiescere, est felicitatis. Utrumque utique magnum, utrumque admiratione dignum. Utrumque Propheta miratur, sed illud pro magnitudine difficultatis, istud pro magnitudine jucunditatis. Admiratio difficultatis est illa exclamatio: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? (Psal. XXIII). Admiratio jucunditatis est illa exclamatio: Domine quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? (Psal. XIV.) Ascendere et stare, o quanta, qualisque fortitudo, inhabitare, et requiescere, o quanta, qualisque beatitudo! Quis ad id opus idoneus, quis hoc munere dignus? Domine, quis ascendet; Domine, quis stabit in monte sancto tuo? Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua (Psal. XLII).
Chapter 76 of 87