Skip to the text

Caput LXIII. Ad quam impudentem evagationem nimius timor mentem prostituit.

Certe cum Ruben adhuc parvulus esset, et annos pueriles ageret, patris sui cubile incestare non praesumpsit, vel quia non potuit, vel quia minime ausus fuit. Adultus tamen in tantam, ut de ipso legitur, prorupit audaciam ut patris sui corrumperet concubinam, Balam videlicet Rachelis ancillam. Sed si per Balam imaginatio intelligitur, quomodo putamus hujusmodi ancilla corrumpitur? Sed quae est Balae corruptio, nisi cogitationis, vel imaginationis inordinata et impudens evagatio? In tantum enim quandoque timor superfluus imaginationem, non dicam, corrumpit, sed prostituit ut in tempore quidem orationis a suis se fornicationibus temperare vix, aut omnino non possit. Cum enim prae nimia sollicitudine inter orandum etiam saepe mundanorum negotiorum phantasias mens per imaginationem recipit, quid aliud Bala quam ad fornicationes Ruben sinum suum expandit? Cogita nunc ergo quam sit ineptum, ut eo tempore quo debes pro aeternis malis removendis Domino supplicare, incipias temporalia tantum pericula prae oculis habere, et illa sola corde revolvere, illorum propter quae veneras oblivisci, illa quorum oblivisci debueras sola reminisci. Hinc est quod mens saepe, quae prius solebat per imaginationem sola sibi futurorum bona vel mala omni hora anteponere, postmodum per superfluum timorem subacta non possit vel ad modicum curarum saecularium incursus a cordis secretario excludere. Quia igitur saepe imaginatio per superfluum timorem ad tam imprudentem cogitationum evagationem deducitur, recte ad Ruben pater suus de corruptione Balae ei improperando loquitur. Effusus es sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

Chapter 63 of 87