Caput LXXII. Quomodo per plenam cognitionem sui, sublevetur animus ad contemplationem Dei.
Praecipuum et principale speculum ad videndum Deum, animus rationalis, absque dubio invenit seipsum. Si enim invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I), ubi, quaeso, quam in ejus imagine cognitionis vestigia expressius impressa, reperiuntur? Hominem secundum animam ad Dei similitudinem factum et legimus (Gen. I), et credimus, et idcirco quandiu per fidem, et non per speciem ambulamus (II Cor. V), quandiu adhuc per speculum et in aenigmate videmus (I Cor. XIII), ad ejus, ut ita dixerim, imaginariam visionem aptius speculum, quam spiritum rationalem invenire non possumus. Tergat ergo speculum suum, mundet spiritum suum, quisquis sitit videre Deum suum. Hoc itaque speculum non desinit verus Joseph tenere, tergere, indesinenter inspicere. Tenere, ne deorsum, corruens terrae per amorem inhaereat; tergere, ne in inanium cogitationum pulvere sordescat; inspicere, ne ad inania studia intentionis suae oculum reflectat. Exterso autem speculo et diu diligenter inspecto, incipit ei quaedam divini luminis claritas interlucere, et immensus quidam insolitae visionis radius, oculis ejus apparere. Hoc lumen oculos ejus irradiaverat, qui dicebat: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV). Ex hujus igitur luminis visione quam admiratur in se, mirum in modum accenditur animus, et animatur ad videndum lumen, quod est supra se. Ex hac, inquam, visione videndi Deum flammam desiderii conspicit et fiduciam sumit. Mens itaque, quae jam visionis hujus desiderio flagrat, si jam sperat, quod desiderat, jam se Benjamin concepisse cognoscat. Sperando enim concipit, desiderando parturit, et quanto amplius crescit desiderium, tanto appropinquat ad partum.
Chapter 72 of 87