Skip to the text

Caput XLIX. De utilitate et venustate verecundiae.

Et forte non sine causa fuit quod, post natum Zabulon, Deus Liae non filium, sed filiam donare decrevit, quae fratris audaciam blande mitigaret, et furentis animos blanditiis deliniret. Habet enim, ut ex praedictis apparet, Zabulon impetus vastos, et ingentes gerit animos. Sed sciunt, ut omnes novimus, feminae quam viri tumentes animos blandius alloqui, et iratis dulcius blandiri. Valde ergo opportunum videtur quod post Zabulon Dina nascitur, ut ex sororis lenitate fratris ferocitas temperetur. Multum enim per omnem modum zelantis animi impetum temperat, cum in seipso invenit quis unde erubescat. Haec utique est ratio, ni fallor, cur post Zabulon Dina nascitur, ut ejus modestia fratris sui impetus moderetur. Sed quia Dina nil utile, nil magnificum molitur, tribum in populo Israel facere non meretur. Imo etiam saepe, ut dictum est, dum plus justo confundi metuit, ad fortia et virilia non solum non convalescit, sed ea etiam praepedire consuevit. Sed quamvis pavida sit (utpote femina) ad opera fortitudinis invenitur, tamen provida et circumspecta ad custodiam honestatis; et quamvis nesciat placere per fortitudinem, novit tamen placere per formae pulchritudinem. Est enim Dina admirandae pulchritudinis et formae singularis, et quae intuentium oculos in sui admirationem facile trahat, et admirantium animos cito sua dilectione alliciat. Quis enim ignorat quomodo modestia verecundiae homines omnibus et commendabiles reddat, et amabiles efficiat? Unde namque est quod verecundos homines fere semper caeteris charius amplectimur, nisi quod, in eis dum verecundiae modestiam modestiaeque gratiam miramur, Dinae quodammodo pulchritudine allicimur, et pulchritudinis suae magnitudine in ejus amorem captivamur? O quam singularis hujus Dinae pulchritudo! quam celebris hujus dilectio, cujus pulchritudinem pene nemo non miratur, cujus dilectione pene nemo non delectatur! Hujus rei Sichem filius ille Emor testis sit, qui ei tam ardenti amore inhaesit, ut mallet omnes mares suos absque mora circumcidere quam illam non habere.

Chapter 49 of 87