Caput LXXIX. Quibus modis ad scientiae altitudinem pertingimus.
Sed quid hoc esse dicimus, quod sine tribus discipulis in hunc montem ascendere noluit, nec plus quam tres secum Christus duceri quaesivit? Sed forte in hoc opere docemur, quod sine triplici studio ad hujus cognitionis celsitudinem non perducitur. Per studium operis, per studium meditationis, per studium orationis paulatim promovemur, et quandoque producimur ad perfectionem cognitionis. Multa enim experimur operando, multa invenimus investigando, multa extorquemus orando. Innumera siquidem, quae nec per experientiam operis, nec per investigationem rationis invenire valemus, per importunitatem orationis, edocere meremur, ex revelatione divinae inspirationis. His tribus comitibus sibi adjunctis, veritas in nobis proficit, et in alta se attollit, et eousque se per quotidiana incrementa exaltat, donec praedicti montis verticem tangat. O quam multos hodie videmus, studiosos in lectione, desidiosos in opere, tepidos in oratione, praesumentes tamen montis hujus cacumina posse apprehendere. Sed quando, quaeso, apprehendent, qui Christum ducem non habent? Neque enim ducit eos Christus, qui ascendere non vult, nisi cum discipulis tribus. Jungat ergo studio lectionis studium operis et orationis, qui Christum quaerit habere ducem itineris, ductorem ascensionis. Absque dubio sine ingenti exercitio, sine frequenti studio, sine ardenti desiderio, ad perfectam scientiae altitudinem, mens non sublevatur, qui Christi vestigia perfecte non sequitur, qui viam veritatis haud recte ingreditur.
Chapter 79 of 87