Caput LXXX. Quomodo summis conatibus nostris, divina revelatio occurrat.
Sed nec hoc silendum, quod multi montis hujus jam se credunt apprehendisse suprema, cum constat eos ejus vix tetigisse extrema. Sit tibi certum signum quia montis hujus verticem minime apprehendisti, si Christum clarificatum nondum videre meruisti. Mox ut te dux tuus Christus collocaverit in summo, apparet tibi in habitu alio, et te coram induitur lumine sicut vestimento, et sicut evangelista testatur, fiunt mox vestimenta ejus alba sicut nix, et qualia non potest fullo facere super terram, quia ille divinae sapientiae splendor, qui ab alto speculationis vertice prospicitur, omnino definiri non potest per humani sensus prudentiam. Animadverte ergo quia aliam in valle, et aliam vestem Christus habet in monte. In valle sane habet vestem integram, sed in monte tantum, habet vestem gloriosam. Nescit penitus simplex veritas schismatum scissuras, et idcirco sive in valle, sive in monte non induit Christus nisi vestes integras. Sed multum interest inter vestem integram et vestem gloriosam. Vultis vestium ejus differentiam nosse, et inter vestem, et vestem distinctionem apertam accipere? Si terrena, inquit, dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis coelestia credetis? (Joan. III.) Distingue ergo inter doctrinam et doctrinam, et invenies vestium differentiam. O quantum est inter doctrinam qua docentur terrena, et inter doctrinam qua docentur coelestia, et quidem non sine Christo, quia sine veritate non cognoscuntur, vel ista, vel illa! Quid enim verum scitur, ubi veritas non loquitur? Christus ergo est qui docet utraque, sed terrena in valle, coelestia in monte. Quandiu ergo adhuc in valle moraris, quandiu ad alta non ascendis, non te docet Christus nisi de rebus terrenis et infimis.
Chapter 80 of 87