Caput LXXXI. Quam suspecta debeat esse omnis revelatio, quam non comitatur Scripturarum attestatio.
Sed si jam te existimas ascendisse ad cor altum, et apprehendisse montem illum excelsum et magnum, si jam te credis Christum videre transfiguratum, quidquid in illo videas, quidquid ab illo audias non ei facile credas, nisi occurrant ei Moyses et Elias. Scimus quia in ore duorum vel trium stat omne testimonium. Suspecta est mihi omnis veritas quam non confirmat Scripturarum auctoritas nec Christum in sua clarificatione recipio, si non assistant ei Moyses et Elias. Et in valle, et in montis ascensione Christum saepe recipio sine teste, nunquam autem in montis vertice, vel in sua clarificatione. Si Christus docet me de rebus exterioribus, vel de intimis meis facile recipio, utpote in his quae comprobare possum proprio experimento, verum ubi ad alta mens ducitur, quoniam de coelestibus quaestio ventilatur, ubi de profundis rebus agitur, in tantae sublimitatis vertice non recipio Christum sine teste, nec rata poterit esse quamlibet verisimilis revelatio sine attestatione Moysis et Eliae, sine Scripturarum auctoritate. Adhibeat igitur sibi Christus duo testimonia in transfiguratione sua, si vult ut non sit mihi suspecta claritatis suae lux illa tam magna, et tam insolita. Ut ergo secundum hujus rei documentum, in ore duorum vel trium suum confirmet testimonium, ad comprobandam revelationis suae veritatem, non solum figurative, sed etiam apertae Scripturae exhibeat auctoritatem. Pulchrum spectaculum, valdeque jucundum, cum in revelatione veritatis, hinc procedit manifesta ratio, et ad confirmationem revelationis illinc occurrit tam aperta, quam figurata locutio. Alioquin ab altitudine diei timebo, verens ne forte seducar a doemonio meridiano. Unde enim tot haereses, unde tot errores, nisi quia spiritus erroris transfigurat se in angelum lucis? Vides certe, quia uterque se transfigurat, Christus videlicet, et diabolus, sed Christus lucis suae veritatem confirmat in duobus testibus. Apparent itaque Moyses et Elias cum Domino in hoc monte; apparent autem in majestate, non in obscuritate litterae, sed in claritate spiritualis intelligentiae.
Chapter 81 of 87