Caput LXXXII. Quam sint incomprehensibilia, quae mens per excessum videt ex revelatione divina.
Ecce quam magna sunt, quae in hoc monte geruntur, sed adhuc his majora sunt ea quae sequuntur. Hoc enim totum discipuli stantes aspiciunt, nondum in faciem cadunt. Nondum paterna vox auditur, nondum auditor prosternitur. Nondum Rachel moritur, nondum Benjamin nascitur. Mox enim ut paterna vox intonuit, discipulos prostravit. Ad tonitruum itaque divinae vocis auditor cadit, quia ad id quod divinitus inspiratur, humani sensus capacitas succumbit, et nisi humanae ratiocinationis angustias deserat, ad capiendum divinae inspirationis arcanum intelligentiae sinum non dilatat. Ibi itaque auditor cadit, ubi humana ratio deficit. Ibi Rachel moritur, ut Benjamin oriatur. Idem itaque, nisi fallor, per mortem Rachel, et casum discipulorum figuratur, nisi quod trium in tribus discipulis, sensus videlicet, memoriae et rationis defectus ostenditur. Ibi enim sensus corporeus, ibi exteriorum memoria, ibi ratio humana intercipitur, ubi mens supra semetipsam rapta in superna elevatur. Attendamus quam comprehensibile sit quod paterna vox insonuit, et intelligemus quam recte auditor succumbit: Hic est, inquit, Filius meus dilectus in quo mihi complacui (Matth. XI). Aliud est dicere complacui, et aliud est dicere complacuit: et tamen hoc unus, illud alter evangelista posuit. Consequens est autem ut, si ibi veraciter dictum est complacui, sensus qui ab alio evangelista ponitur, possit veraciter intelligi, sed non potest converti. Vere et absque contradictione, in ipso mihi complacuit, in quo ipse mihi complacui, sed non statim in quocunque mihi complacuit, in illo ipse mihi complacui. Si igitur complacui ibi dictum non esset, nullo modo evangelista hoc dicere auderet: Hic est, inquit, Filius meus in quo mihi complacui. Certe si Filius aliud quam Pater esset, posset Patri in Filio complacere, sed ipse sibi Pater in Filio complacere non posset. Quid est dicere complacui, nisi quomodo placui mihi, in meipso, ita placui mihi in Filio. An forte in eo quod dicit, mihi complacui, in hoc suo beneplacito socium se habere ostendit? Quia quomodo Pater complacet in Filio, sic in Filio complacet et Spiritui sancto. Vel forte idcirco dicitur complacui, ut inde detur intelligi, quia quomodo Pater sibi complacet in Filio, sic sibi nimirum complacet in Spiritu sancto. Quid horum rectius dicitur? An potius totum hoc, quam unum horum aliquod singulariter intelligitur? Haec adhuc verba aliter atque aliter distingui possent, si ad ministerii profunditatem intimandam, minus ista sufficerent. Certum est autem, quia quidquid horum eligitur, unitatem substantiae in diversis personis astruit, si recte intelligatur. Nam illud quod dicitur, hic est Filius meus, personarum diversitatem ostendit: unus enim atque idem sibi ipsi, et Pater et Filius esse non posset. Sed quid sensus hoc capiat, quomodo unus ad alium sit, alius in persona, idem in essentia? Si exemplum quaeris, nusquam creaturarum invenis, quod tibi satisfacere valeat, si rationem consulas, omnis humana ratio reclamat. Intantum enim est ista assertio, supra omnem humanam aestimationem et praeter omnem humanam rationem, ut nunquam ei ratio acquiesceret, nisi ad hujus rei certitudinem fides eam sublevaret. Merito ergo in hujus mysterii revelatione auditor cadit, sensus deficit, humana ratio succumbit.
Chapter 82 of 87