Caput LXXXIII. Quod illa mens divinas revelationes percipit, quae in intimis stare consuevit.
Merito talis revelatio non est facta nisi in monte neque enim mysterii hujus, tam profunda sublimitas, et tam sublimis profunditas debuit manifestari in valle. Qui enim conversatione vel cogitatione adhuc in imo sunt, hujus muneris dignatione indignos se ostendunt. Ascendat ergo homo ad cor altum ascendat in montem istum, si vult illa capere, si vult illa cognoscere, quae sunt supra sensum humanum. Ascendat per semetipsum supra semetipsum. Per cognitionem sui, ad cognitionem Dei. Discat prius homo in Dei imagine, discat in ejus similitudine quid debeat de Deo cogitare. Montis ascensio, ut dictum est, pertinet ad cognitionem sui, ea quae supra montem geruntur, provehunt ad cognitionem Dei. Illud ad Joseph, ista ad Benjamin pertinere dubium non est. Ante Benjamin Joseph nasci necesse est. Mens quae se ad sui considerationem non sublevat, quomodo ad ea quae supra ipsam sunt, penna contemplationis evolat? In hunc montem Dominus descendit, Moyses ascendit. In hoc monte, de tabernaculi constructione, Dominus docuit, Moyses didicit. Quid per tabernaculum foederis, nisi status intelligitur perfectionis? Qui igitur montem ascendit, qui diligenter attendit, qui diutius quaerit, qui tandem invenit qualis sit, restat ut ex divina revelatione cognoscat qualis esse debeat, quale mentis aedificium Deo praeparare, quibus obsequiis Deum placare oporteat. Mens igitur, quae adhuc per varia desideria spargitur, quae variis cogitationibus huc illucque distrahitur, quando putas hanc gratiam accipere merebitur? Quae nondum potest seipsam in unum colligere, quae necdum novit, ad semetipsam intrare, quando poterit, ad ea quae supra seipsam sunt contemplatione ascendere?
Chapter 83 of 87