Skip to the text

Caput II. Quod nihil firmius tenetur quam quod constanti fide apprehenditur.

Sed hoc in his supra modum mirabile, quia quotquot veraciter fideles sumus, nihil certius, nihil constantius tenemus quam quod fide apprehendimus. Sunt namque patribus coelitus revelata, et tam multis, tam magnis, tam miris prodigiis divinitus confirmata, ut genus videatur esse dementiae in his vel aliquantulum dubitare. Innumera itaque miracula, et alia quae nonnisi divinitus fieri possunt, in hujusmodi fidem faciunt, et dubitare non sinunt, utimur itaque in eorum attestatione seu etiam confirmatione signis pro argumentis, prodigiis pro experimentis. Utinam attenderent Judaei, utinam animadverterent pagani, cum quanta conscientiae securitate pro hac parte ad divinum judicium poterimus accedere, nonne cum omni confidentia Deo dicere poterimus? Domine, si error est teipso decepti sumus: nam ista in nobis tantis signis et prodigiis confirmata sunt et talibus, quae nonnisi per te fieri possunt. Certe a summae sanctitatis viris sunt nobis tradita, et cum summa, et authentica attestatione probata, teipso cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis, hinc est utique, quod perfecte fideles paratiores sunt mori pro fide quam fidem abnegare. Nihil enim procul dubio firmius tenetur quam quod constanti fide apprehenditur.

Chapter 3 of 151