Caput XXIV. Confirmatur eadem ratione quod superius dictum est de divinae potentiae plenitudine.
Simili ratione confirmatur quod superius de omnipotentia dicitur. Sicut enim sapiens quisque, aut sapientiae plenitudine, aut ipsius participatione est sapiens, sic sane potens quisque, plenitudine potentiae, seu ipsius participatione est potens, est autem possibile aliquid seipso participare. Quia igitur Deus potens est, potentiae participatione esse non potest. Siquidem potentiae plenitudo, non est aliud aliquid quam ipse. Constat itaque eum potentem esse potentiae plenitudine. Ubi autem plenitudo potentiae est, nullum posse deesse potest. Consequens est ergo omnipotentiam eum habere, et veraciter omnipotentem esse, cui inest omne posse.
Chapter 25 of 151