Caput XIII. Quod summa substantia sit idem quod ipsa potentia, idem quod ipsa sapientia, unde et quaelibet est idem quod altera.
Nunc illud consideremus quod jam dictum est, quia summa substantia summe potens est. Sed illud certissimum est, quoniam hoc ipsum quod potens est, illi est de ipsa sapientia. Hoc ipsum quod sapiens est, de ipsa sapientia. Probatum est autem quia totum quod habet, nonnisi a semetipsa habet. Ut igitur habeat nonnisi a semetipsa quod habet de ipsa potentia, quod habet de ipsa sapientia necesse est, ut illae omnino non sint aliud aliquid quam ipsa. Alioqui sine potentia atque sapientia potens vel sapiens esse non valet; quod ab ipsis habet, non tam a se quam aliunde habet. Consequens autem est quoniam si utraque illarum est idem quod summa substantia, quaelibet illarum est idem quod altera.
Chapter 14 of 151