Skip to the text

Caput XVI. Quod summa substantia sit idem quod divinitas ipsa, et quod Deus non sit nisi substantialiter unus.

Juxta superiorem disputationem jam pro certo tenemus quod a summa sola substantia est omne quod est, et quod a semetipsa habet totum quod habet. Sed si ab ipsa sunt omnia, ergo et divinitas ipsa. Si vero illam alteri dedit, nec sibi retinuit, superiorem habet, quae, juxta quod superius probatum est, superiorem habere non valet. Constat itaque illam sibi retinuisse, simul et habere. Deus autem est qui Deitatem habet, et hoc ipsum quod Deus est, ex Deitate habet. Sed si summa substantia hoc ipsum quod Deus est habet ex divinitate sua, quae nihil habet nisi a semetipsa, profecto ipsa Deitas non aliud aliquid est quam summa substantia. Non ergo potuit alicui alteri substantiae dare, non dicam ut Deitatem haberet, sed ut ipsa Deitas esset Alioqui (quod impossibile est esse) parem haberet. Hinc ergo colligitur quod vera divinitas est in unitate substantiae, et vera substantiae unitas in ipsa divinitate. Non est itaque Deus nisi substantialiter unus.

Chapter 17 of 151