Caput XI. De substantia summa, quod sit a semetipsa, et eo ipso ab aeterno, et sine omni initio.
Nunc igitur latius disserendum est de illo esse quod est a semetipso: unde, uti jam dictum est, constat ipsum esse ab aeterno. Illud autem certissimum est, et unde, ut credo, nemo dubitare potest, quia in tanta multitudine rerum existentium, et tam multiplici differentia graduum esse oporteat aliquid summum. Summum vero omnium dicimus, quo nihil est majus, nihil melius. Absque dubio autem melior est natura rationalis quam natura irrationalis. Oportet itaque ut aliqua rationalis substantia sit omnium summa, quam autem constat in hac rerum universitate summum locum tenere. Non potest autem hoc ipsum quod est a suo inferiori accipere, oportet ergo ut aliqua sit substantia quae utrumque habeat, et summum videlicet locum tenere, et semetipsa esse. Nam, sicut superius jam diximus atque probavimus, si nihil esset a semetipso, nihil esset ab aeterno, et tunc quidem nulla rerum origo, nulla esset rerum successio. Convincit itaque rerum expertarum evidentia aliquam substantiam esse oportere a semetipsa. Nam, si nulla a semetipsa esset, nullum omnino eorum foret, quae aliunde originem trahunt, et a semetipsis esse non possunt. Pertinet itaque substantia illa quae non est nisi a semetipsa; pertinet, inquam, ad illud esse, quod est ab aeterno, et sine omni initio.
Chapter 12 of 151